Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 342, S. 353
Current repository:
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 342, S. 353


Ego in Dei nomine Oozpertus filius Gerhardi trado ad coenobium saneti Galli pro remedio animae mçe patrisque mei quicquid in hac presente die visus sum adquisitionis meae
42
330 Karolinger. Ludwig der Fromme (813)814—840. — Ludwig der Deutsche 833 (840)—876.
possidere in loco, qui dicitur Germaresprucea,1 quodque ipsum jam prius Gerhartus pater meus ad supra memoratum locum contradidit, cum omnibus illuc pertinentibus jure adquisitionis, et quicquid deinceps adquirere valeo, omnia ex integro ad prefatum monaste- rium volo esse tradita, ut ab ejus rectoribus aliquod accipiam territorium in beneficium mihi optime conpendiosum; et ea scilicet ratione, ut annis singulis tempus vitae meae iude censum persolvam, id est I tremissam vel II maldras de grauo et tres dies in cstatis opere faciam. Similiter et cuncta proereatio mea faciat eodemque censu predictas res proserviat. Et si aliquando contigerit, ut mihi heres defuerit, tunc prescripte res ad jam dictum locum rever- tantur pleniter possidendum. Si quis autem haue cartam violare temptaverit, multa fisco regio conponat, id est auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat, et haec carta nihilominus firma permaneat stipulatione subnixa. Actum in ipso monasterio presentibus istis, quonim hic signacula continentur. Signum Cozperti, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. f Ruadi. fWaltfrid. fVurmheri. fPuato. fReginfrid. fRihman. fGebahart. f Sumar. fRuadpert. fWillihelm. fRihhart. fTheothelm. fHenno. fWolff(d)rigi infans. Ego itaque Theothart rogatus scripsi et subscripsi. Notavi diem mercurii, IIII id. mai., anno III Hludowici regis in Alamannia, sub Geroldo comite. Amen.
Urk. St. Gallen II. 126. — Abdruck: Cod. Trad. 196 n. 336. Neugart I. 219.
1 Die Lage dieser Oertlichkeit kann nicht bestimmt werden. Der Umstand, dass das Document in St. Gallen ausgestellt und kein Gau erwähnt ist, lässt mit Wahrscheinlichkeit annehmen, dass sie nicht allzuweit von St. Gallen entfernt war. Einige der weniger häufigen Namen von Zeugen, wie Henno und Sumar, erscheinen z. B. in Urk. 239 , 298 und 329 bei Schenkungen zu Gossau und Hohenfirst. Es darf daher am ehesten an eine Brücke über die Sitter oder auch über die Glatt gedacht werden, welche dieser Oertlichkeit den Namen gab.
Original des Theothart; s. Urk. 318.
Das Datum stimmt nur dann, wenn das Jahr 833 überhaupt als Jahr I König Ludwigs gezählt wird.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 342, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbteiSanctGallen/714f348a-6701-4df7-826e-597376f2b495/charter>, accessed 2025-06-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success