Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXI. , S. 390
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXXI. , S. 390


LXXXI.
DE PONTIC* ABBATE, SANCTI HUGONIS SUCCESSORS.
Successit ei, electione conventus, tuncCluniaci commorantis, qui dam Pontius, etate juvenis. Hie cum monacus alterius esset ecclesie, in juventutis flore, pro nobilitate sua, a nonnullis episcopus electus, reclamantibus sapientioris consilii viris, ad Paschalem papam profi- ciscitur, ejus auctoritate cupiens adipisci episcopalem dignitatem. Sed papa, intuens eum non esse etatis huic dignitati convenientis, multorumque audiens reclamationem, hunc secum aliquanto tem pore detinuit, alterumque concessit substituí episcopum. Postea vero hunc Cluniacum misit, et abbati Hugoni venerabili attente commen- davit. Cui, utdixi, succedens, post paucos annos ordinationis sue, peragratis superioribus monasteriis Hispanie, Burgundie, Francie, Abbatis ViUam tandem devenit, cum jam, ante adventum Domini, Lamberto abbati mandaverit se in Sithiu celebraturum pascha Do mini. Quod quidam aliter retorquentes, dixerunt hunc dixisse se curiam suam velle celebrare in ecclesia sancti Bertini quasi in pro pria. Cluniacenses tunc nobiscum conversantes, ceterisque princi pantes lenitate animi, ejus adventu exhilarati, referebantur inter se dixisse, quod abbas Lambertus, in presentía Cluniacensis, debita reverentia et potestate privaretur, Cluniacensis deponeret quos vellet substitueretque, et in cardinali abbatis sede staret, ut abbas abba- tum. Quod nostrates, cum patre Lamberto, audientes, concidit vul- tus eorum.
PARS SECUNDA.— SIMONIS LIB. II. 281
Et ne adventus Cluniacensium nobis et illis magnum generaret excidium, abbas Lambertus latenter egit, ut comitissa dementia, ( nam vir ejus, Robertus junior, eodem anno obierat,) abbati Clunia- censi mandaret, non ei esse tunc opportunum ad ecclesiam sancti Bertini venire, sed, si vellet, ad ecclesias ceteras Flandrie, cum omni honorificentia suscipiendus, veniret. Quo Cluniacences mandato sus- cepto, conjectura non fallaci animadverterunt Sithiensium hoc fac tum consiho. Unde Cluniacensis, Sithiensem conveniens abbatem, ita eum ab incepta libertatis defensione avertit, ut omnes Cluniacen- sibus resistentes Lambertus abbas haberet exosos.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXXI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/fd007bbf-7d25-4f13-8907-cffe35617caa/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success