Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXVI. , S. 387
Current repository:
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. LXXVI. , S. 387

LXXVI.
Consuluit abbas Henricus patrem Lambertum. Ambo comitem Robertum conveniunt in unum, utSithienses mittantur Attrebatum. Ad quorum adventum trepidant Attrebatenses, finguntque sibi mille timorés ubi non fuit timor, ceduntque venientibus in brevi ad me lius revocandi. Die itaque inter se constitute, assunt in capitulo monachi. Presul cum pâtre Lamberto, comitante Sithiensium flore electo, silentioque premisso : « Vobis, inquit episcopus, o fratres et «monachi, ad exprobrationem cecitatis interne Balaam, vesani pro- « phete, brutum proponendum est subjugale. Quod, mira Dei poten- « tia, ore diserto in articulata verba dirupit, priusque quam propbeta «angelum, adversantem cum gladio, in via stantem, previdit, cui, «cum reverenter asina cessit, angélus presidenti prophète miseri- « corditer pepercit. Vos itaque non immerito comparandi estis non « videnti divina; asine vero comes laicus, qui, cum tot sustineat et «tanta negotia, solus litteram non legit, sed, per Dei gratiam, in- « terioribus luminibus apertis, que vestre sunt saluti proficua sol- « licite attendit, vosque, in via non bona aberrantes, ad viam nititur « reducere veritatis, cum vestris cotidie prejaceat oculis et littera « legalis et lectio prophetica cum gratia evangélica; que, cum legitis, « aut non intelligitis, aut intellecta prorsus negligitig. » Sic perpaucis sermonem concludens, ad meliora torpentes animabat.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) LXXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AbbayeDeSaintBertin/ebfd2d37-ecac-4477-a596-4a27cb4ee98a/charter>, accessed 2025-05-01+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success