Charter: Urkunden (827-1854) 1281 I 07
Signature: 1281 I 07
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. Januar 1281, o. O.
Tauschhandlung zwischen dem Kloster Wilhering und Albero von Hohenstein.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 527, Nr. 572
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 527, Nr. 572
Aus einem Wilheringer Kopialbuch
Euanescere solent more fluentis aque facta hominum, nisi scripture testimonio roborentur. Uniuersis igitur hanc literam inspecturis ego Albero de Hohenstein notum esse cupio, quod, cum concambium quarundam possessionum in Maevzling et in Veling inter dominum Abbatem et conuentum de Wilhering ex parte vna et me et possessionum mearum circa Schadlintz ex parte altera debitum non posset habere finem vel certitudinem , tali est conpositione amicabili terminatum, quod eandem possessionem in Maevzling et in Veling predictis Abbati et conuentui reddidi et resignaui libere et absolute conditione supposita nichilominus mediante videlicet, ut, si infra festum Penthecostes proxime uenturum possessionem equiualentem vel saltem tredecim solidos nouorum denariorum soluentem liberam tradidero et absolutam, concambium stabit, sin autem fratres supradicti abbas et conuentus de Wilhering sepedictam possessionem in Maevzling et in Veling absque contradictione heredum vel amicorum meorum tenebunt in perpetuum absolute et liberrime sicut prius. In cuius rei testimonium presentem litteram dedi prefatis abbati et conuentui sigilli mei et nobilis uiri domini Levtoldi de Chunring robore conmunitam. Testes sunt dominus Heinricus de Hage, Godeschalcus de flachenekke, Otto de Tirenstein, Otto de Cisteinsdorf, Vlricus notarius et alii quam plures. Datum anno domini M. CC. LXXXI. Valentini martiris.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 527, Nr. 572
Original dating clause: Valentini martiris
Language:
Places
- o. O.
Wilhering, Stiftsarchiv, Urkunden (827-1854) 1281 I 07, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAW/Urkunden/1281_I_07/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success