Charter: Seitenstetten, Benediktiner (1109-1738) 1319 III 19
Signature: 1319 III 19
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. März 1319, Steier
Derselbe schenkt dem Stifte hundert Pfund Pfen. zu einer täglichen Messe und zu einem feierlichen Jahrtage.Source Regest:
RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 165, Nr. 153
RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 165, Nr. 153
Aus dem Pergament-Codex Bl. XXVII
Fridericus Dei Gracia Romanorum Rex semper Augustus. Vniversis Sacri Romani Imperii Fidelibus presentes litteras inspecturis. Graciam suam et omne bonum. Gratum deo et acceptabile arbitramur impendisse obsequium, dum personis religiosis diuino cultui laudabiliter insistentibus. elemosinarum munera benigna consideracione elargimur Ex hoc enim ipsorum deuota crescit deuocio. nobisque aput deum meritum et apud homines clara fama. Hinc est quod honorabilibus et religiosis viris. Gundachero Abbati et Conuentui Monasterij in Sytansteten, Ordinis Sci. Benedicti. patauien. dioc. deuotis nostris dilectis qui humilibus suis oracionibus, puris sacramentorum Suffiragiis aliisque operibus pietatis. Creatori omnium seruiunt incessanter prosalute corporis et anime nostre. et proremedio animarum progenitorum nostrorum. Centum libras denariorum wienn. modis et viis infrascriptis errogamus. Ita videlicet quod predicti . . . Abbas et Conuentus. cum dicta pecunia decem librarum redditus de possessionibus in terris nostris emere teneantur, ad quod presentibus ipsis liberam tradimus potestatem. Debent eciam prefati . . Abbas et Conuentus habere vnam specialem Missam cottidie. ab hac hora inantea et perpetuo, pronostra et progenitorum nostrorum salute. et eciam sacerdotibus suis vnum Sacerdotem. qui Missam eandem celebret. vel alterum qui ad ordinacionem abbatis ad hoc deputatus fuerit superaddere debent, et sacerdos. qui eandem Missam celebrauerit. in vna pitancia debet cottidie pre aliis honorari. Volumus eciam et ordinamus, ut cum dom. noster Jesus Christus nos de hac luce uocauerit. quod extunc sepedicti . . . Abbas et Conuentus diem obitus nostri et anniuersarium nostrum deinceps sub magno honore et reuerencia vigiliis et oracionibus, missis, candelis et refectionibus seu pitanciis, sicut alia sua maiora aniversaria. teneantur perpetuo celebrare. In cuius rei testimonium regale nostrum Sigillum presentibus est appensum. Datum Styre X.°IIII. kln. Aprilis. Anno dni. M°. CCC°. X°. VIIII°. Regni vero nostri Anno Quinto.
Source Fulltext: RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 165-166
Original dating clause: X.°IIII. kln. Aprilis
Language:
Places
- Seitenstetten, Benediktinerabtei
- Steyr (GB SR)
Persons
- Friedrich (III.) der Schöne, römisch-deutscher König (1314-1330), Aussteller und Siegler
- Gundachar, Abt der Benediktinerabtei Seitenstetten (1319-1324)
Seitenstetten, Stiftsarchiv, Seitenstetten, Benediktiner (1109-1738) 1319 III 19, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiASei/SeitenstettenOSB/1319_III_19/charter>, accessed 2025-05-03+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success