Charter: Urkunden (1158-1702) 1244 VI 17
Signature: 1244 VI 17
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1244 Juni 17, Starhemberg
Herzog Friedrich II. von Österreich bestätiget dem Schottenkloster zu Wien die Befreiung von gewissen landesfürstlichen Abgaben.Source Regest: HAUSWIRTH, Schotten (=FRA II/18, 1859) S. 39, Nr. 31
Current repository:
Stiftsarchiv Schotten Wien (http://www.schottenstift.at)
Stiftsarchiv Schotten Wien (http://www.schottenstift.at)
Siegelrest Material: Pergament
Fridericus dei gratia dux Austrie et Styrie ac dominus Carniole omnibus hanc litteram inspecturis salutem. Cvm protectionis nostre debito vniuersaliter omnium ecclesiarum iniurias pro viribus nostris propulsare et paci ecclesiastice prouidere ivre debeamus, specialiter tamen illas, que solum nos in suis necessitatibus respiciunt et que ad nos iure fundationis pertinent, que etiam nobis accuratius commisse sunt, amplius defensare et quieti ipsarum consulere debitum iudicamus. Inde est, quod nos, paterne institucionis successores in ecclesia Wiennensi Scotorum existentes, paterne etiam pietatis sequi decet deuotionem, vt, que ipsius diligentia eidem ecclesie contulit, hec et alia post hec superaddita distrahi nullatenus paciamur. Cvm enim varias ac diuersas iusticias in terra nostra iure requirere debeamus, nos tamen redditus ipsius ecclesie ab omni iure nostro, tam a placito prouinciali, quod uulgo Lanteidinch dicitur, quam a pabulo, quod marschalco nostro soluitur, videlicet Marchmutte, penitus excepirnus et liberos esse statuirnus apud quoslibet successores. Inde siquidem diuine contra nos indignationis offensam prouocare timeremus, vt, quod patris nostri traditio ad eternam optinendam salutem deo optulit, nos rursus ad vsus nostros redire minus prouide cogeremus. Ne quis autem de cetero iudex siue preco siue etiam marschalcus aut quilibet officialis noster in bonis fratrum predicte ecclesie intus aut foris audeat occasione nostre repetende iusticie, quam prorsus eis remisimus, aliquid exigere, districte interdicimus et presentis scripti nostri pagina, quod sigilli nostri impressione muniuimus, inhibemus. Testes etiam subscribentes qui sunt. Venerabilis episcopus Sekovensis Vlricus, Leuprandus prepositus Patauiensis, Livpoldus prepositus Ardacensis, magister Livpoldus plebanus Wiennensis prothonotarius noster, Gotschalcus plebanus de Holabrunne, comes Chunradus de Hardeke, Anshalmus de Iustinge, Heinricus de Sevelde, Chadoldus de Pavmgarten, Heinricus de Prunne, Heinricus de Habespach, Chunradus de Zekinge, Cholo de Vronhouen, Wolfkerus de Parowe, Otto de Walchunschirchen, Ditricus de Tobra, Trauslibus de Heimburch et alii quam plures Acta sunt hec apud Starchenberch anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, quinto decimo kalendas Julii secunde indictionis.
Source Fulltext: HAUSWIRTH, Schotten (=FRA II/18, 1859) S. 39-40
Original dating clause: kalendas Julii
Editions:
- Hormayr, Wien, Abtheil. I, Bd. I, Urkund. pag. 79, Nr. 26.
Language:
Places
- Ruine Starhemberg (Gde. Dreistetten, GB WN)
- Wien, Benediktinerabtei Schottenstift
Persons
- Friedrich II., Herzog von Österreich (1230-1246), Aussteller
Schottenabtei, Stiftsarchiv, Urkunden (1158-1702) 1244 VI 17, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiAScho/SchottenOSB/1244_VI_17/charter>, accessed at 2024-12-02+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success