useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Schlägl, Prämonstratenser (1204-1600) 1466 IV 14
Signature: 1466 IV 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. April 1466 (Montag), Roma
Papst Paulus II. beauftragt den Abt vom Lambach, Thomas Messerer, die Inkorporation der Pfarre Rohrbach dem Stift Schlägl in apostolischer Autorität zu bestätigen.
Source Regest: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 410 (S 292), S. 448
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Schlägl (www.stift-schlaegl.at)

  • Seal Siegel an einer Hanfschnur hängend: Papst Paulus II.: Bleibulle, rund, 40 mm Dm. Avers: Papst auf Thron nach rechts, sitzend, umgeben von zwei Kardinälen und mehreren Bittstellern. Inschrift: "PAVLVS · PP · II ·" Revers: Petrus und Paulus, jeder auf einem Thron sitzend, einander zugewandt. Inschrift von oben nach unten: "S · PAV[LVS] / S · PET[RVS]" (seltene Form!)
  • Material: Pergament
  • Dimensions: 295/300 x 555/560 mm, Plica 55 mm.
    • notes extra sigillum
      • Rückseite: Super ecclesiam Rorbach / 1466 / No: XXV. / A: Clas: VI. Parochialiâ / Rub. a. Registraturvermerke: Oben Mitte: Lecta in Audientia generali Romae locis [?]Auf der Plica rechts: Pro S de Condolinario / N. de Benzis: Unter der Plica links: Expedite nonis Maij [7.5.1466], anno secundo, L. de Vallerij [?] / G. Pele / Pe de Bonitate / Jan de Przondj [?] / F. de Gualles.Auf der Rückseite [der Plica?]: A. de Cortesijs / P. Santij / Ja. de Minutolis.
    Graphics: 

    cop.
    Kopialbuch A (1593) 81v-82v.


      cop.
      Kopialbuch B (1597) 120r-121r.


        ins.
        Insert in Urk 416-418 von 1466.

          x
          "Paulus(1) episcopus, seruus seruorum Dei. Dilecto filio ~ abbati(2) monasterij Lambacensis, Patauiensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex ||
          debito pastoralis officij nobis superna dispositione commissi ad ea libenter intendimus, que ecclesiarum et monasteriorum omnium, ac in eis sub regulari habitu Altissimo famulantium personarum commodum et utilitatem concernere dinoscuntur, et ut illa optatum sortiantur effectum, partes nostre solicitudinis impartimur. Dudum siquidem felicis recordationis Pio(3) pape secundo, predecessori nostro pro parte dilectorum filiorum prepositi et conuentus monasterij sancte Marie in Plaga, alias de Slaga(4), per prepositum soliti gubernari, Premonstratensis ordinis, Patauiensis diocesis, exposito, quod olim bone memorie Albertus(5) episcopus Patauiensis cupiens dictum monasterium in suis indigentijs et necessitatibus releuare, parrochialem ecclesiam in Roerbach(6), dicte diocesis, tunc ad ipsius collationem pertinentem, cum omnibus iuribus et pertinentijs suis de consensu et uoluntate dilectorum filiorum capituli ecclesie Patauiensis prefato monasterio auctoritate ordinaria perpetuo incorporauit, annexuit et uniuit, ita quod quotienscunque ipsam parrochialem ecclesiam uacare contigeret, prepositus eiusdem monasterij, qui pro tempore esset, vnum ex canonicis dicti monasterij, ordinem ipsum expresse professum, aut alium quencunque ydoneum, etiam secularem presbyterum, de quo sibi melius uideretur, episcopo Patauiensi, pro tempore existenti, per eum instituendum presentaret, ac ipsi canonico uel presbytero, qui parrochianorum ipsius ecclesie parrochialis animarum curam gereret, congrua portio, ex qua iura episcopalia solueret et alia sibi incumbentia onera supportaret, super fructibus, redditibus et prouentibus dicte parrochialis ecclesie reseruaretur, quodque idem prepositus certam pensionem annis singulis custodi predicte ecclesie Patauiensis eiusque successoribus pro quibusdam iuribus ipsi custodi in dicta parrochiali ecclesia competentibus, ut dicebatur, soluere teneretur, prout in autenticis litteris episcopi et capituli predictorum desuper confectis, eorum sigillis munitis, etiam dicebatur plenius contineri, ac in eadem expositione subiuncto, quod pie memorie Alexander(7) papa quartus, etiam predecessor noster, unionem, annexionem et incorporationem predictas, per alias suas litteras confirmari mandauerat, quodque fructus, redditus et prouentus dicti monasterij essent adeo tenues et exiles, quod conuentus predicti et persone in eodem monasterio degentes, ex illis sustentari et onera eis ratione dicti monasterij incumbentia supportare non poterant, perpetuusque vicarius dicte parrochialis ecclesie maiorem partem illius fructuum, reddituum et prouentuum perciperet, jdem Pius predecessor ipsorum prepositi et conuentus asserentium, quod limites dicte parrochialis ecclesie quasi usque ad predictum monasterium se extendebant, in ea parte supplicationibus inclinatus, tibi, tuo proprio nomine non expresso, per suas litteras dedit in mandatis, ut si uocatis, quorum intererat, reperires ita esse, ipsas unionem, annexionem et incorporationem ac episcopi et capituli litteras necnon processus habitos, per easdem auctoritate apostolica approbares et confirmares, supplendo omnes et singulos defectus, siqui forsan interuenissent in eisdem, et nichilominus, si approbationem, confirmationem et suppletionem predictas per te fieri contingeret, ut prefertur, preposito et conuentui prefatis, quod eidem parrochiali ecclesie per vnum ex ipsius monasterij canonicis ad hoc ydoneum deseruiri facere, ac eum ad claustrum pro solo nutu reuocare, quodque cedente uel decedente moderno ipsius parrochialis ecclesie vicario siue illam alias quomodolibet dimittente, eiusdem vicarie corporalem possessionem per se uel alium seu alios auctoritate propria libere apprehendere et perpetuo retinere, ac illius fructus, redditus et prouentus predictos in suos monasterij et parrochialis ecclesie predictorum usus et utilitatem conuertere possent, auctoritate eadem concederes, prout in litteris Pij predecessoris huiusmodi plenius continetur. Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte ipsorum prepositi et conuentus petitio continebat ad litterarum Pij predecessoris huiusmodi executione processum non sit ac premisse cause adhuc subesse noscantur, pro parte dictorum prepositi et conuentus asserentium, quod monasterij centum et quinquaginta florenorum auri de camera, ac parrochialis ecclesie huiusmodi sex marcharum argenti fructus, redditus et prouentus secundum communem extimationem ualorem annuum non excedunt, quodque unio, annexio et incorporatio predicte effectum sortite, ipsique prepositus et conuentus in pacifica possessione dicte parrochialis ecclesie, etiam tempore ipsius Pij predecessoris existebant, prout sunt de presenti, nobis fuit humiliter supplicatum, ut unioni, annexioni et incorporationi predictis pro illarum subsistentia firmiori robur apostolice confirmationis adijcere, eisque ut vicariam ipsam per vnum ex canonicis dicti monasterij ad nutum amouibilem et ad claustrum reuocabilem regi et gubernari facere possent concedere, aliasque in premissis oportune prouidere de benignitate apostolica dignaremur. Nos itaque de premissis certam notionem non habentes huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si et postquam uocatis, quorum interest, de unione, annexione, incorporatione ac alijs premissis omnibus et singulis tibi legitime constiterit, unionem, annexionem et incorporationem, ac illas concernentia omnia et singula in episcopi et capituli predictorum litteris contenta, auctoritate nostra approbes et confirmes, supplendo omnes et singulos defectus, si qui forsan interuenerint in eisdem, et nichilominus, si approbationem, confirmationem et suppletionem predictas per te uigore presentium fieri contigerit, ut prefertur, preposito et conuentui prefatis, quod vicariam ipsam quamprimum illam per cessum uel decessum moderni vicarij predicte parrochialis ecclesie uacare contigerit, per vnum ex canonicis ipsius monasterij ad hoc ydoneum deseruiri facere, ac eum ad claustrum pro solo nutu reuocare ac ipsius vicarie fructus, redditus et prouentus predictos in suos ac monasterij et parrochialis ecclesie predictorum usus et utilitatem conuertere, libere et licite ualeant, eadem auctoritate nostra concedas. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac statutis et consuetudinibus monasterij et ordinis predictorum iuramento confirmatione apostolica uel quauis alia firmitate roboratis, ceterisque contrarijs quibuscunque. Datum Rome, apud sanctum Marcum(8), anno jncarnationis Dominice millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, decimo octauo kalendis maij, pontificatus nostri anno secundo."||
          ||
          Registraturvermerke: Oben Mitte: Lecta in Audientia generali Romae locis [?]||
          ||
          Auf der Plica rechts: Pro S de Condolinario / N. de Benzis: ||
          ||
          Unter der Plica links: Expedite nonis Maij [7.5.1466], anno secundo, L. de Vallerij [?] / G. Pele / Pe de Bonitate / Jan de Przondj [?] / F. de Gualles.||
          ||
          Auf der Rückseite [der Plica?]: A. de Cortesijs / P. Santij / Ja. de Minutolis.
          Source Fulltext: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 410 (S 292), S. 448-450

          Original dating clausedecimo octauo kalendis maij

          Editions
          • Erstveröffentlichung.
          Secondary Literature
          • Pröll, Geschichte (1877) 89.


          LanguageLatein

          Notes
          (1) Paulus II. Papst (1464-1471); vgl. oben Urk 403, Anm 5.
          (2) Abt von Lambach war Thomas Messerer (1436-1474); vgl. Urk 386, Anm 2: War bereits 1462 zur Entscheidung dieser Causa eingesetzt worden!
          (3) Pius II. Papst (1458-1464); vgl. Urk 373, A 5.
          (4) Slage: Schlägl unter Propst Andreas Rieder. Das jährliche Einkommen des Klosters wird auf 150 Goldgulden geschätzt!
          (5) Bischof Albert; vgl. Urk 109f.
          (6) Rohrbach, Schlägler Pfarre seit 1319/1321. Einkommen wird auf sechs Silbermark geschätzt!
          (7) Alexander IV. tatsächlich Alexander V. Papst (1409/10): Urk 254.
          (8) San Marco, Titelkirche des Papstes als Kardinal; hier residierte er in dem von ihm errichteten Palast auch als Papst, heute "Palazzo Venezia"; vgl. LThK 7 (1998) 1520.
          Places
          • Roma
             
            x
            There are no annotations available for this image!
            The annotation you selected is not linked to a markup element!
            Related to:
            Content:
            Additional Description:
            A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.