useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Schlägl, Prämonstratenser (1204-1600) 1462 III 08
Signature: 1462 III 08
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. März 1462 (Montag), Roma
Acht Kardinäle gewähren an bestimmten kirchlichen Festtagen der außerhalb des Klosters gelegenen Marienkapelle (Urk 387), und der St. Peter- und Katharinenkapelle in der Propstei von Schlägl einen Ablaß von jeweils 100 Tagen (Urk 388-389).
Source Regest: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 389 (S 271), S. 421
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Schlägl (www.stift-schlaegl.at)

  • Material: Pergament
  • Dimensions: 122 x 168 mm, keine Plica.
    • notes extra sigillum
      • Rückseite: Litterae indulgentiarum capellae sanctae Catharinae in antiqua residentia sitae / 1462.
    Graphics: 

    cop.
    Abschrift der vorausgehenden Urkunde 389 in Kleinformat.

      x
      "Ysidorus(1) episcopus Sabinensis, Guillelmus(2) Portuensis episcopus, Alanus(3) tituli sancte Praxedis, Ludouicus Joannis(4) tituli sanctorum concinatorum [!], Alexandro(5) tituli sancte Susanne, Jacobus(6) tituli sancti Grisogoni, presbyteri cardinales, Rodoricus(7) tituli sancti Nicolai, et Franciscus(8) tituli sancti Eucharij, vniuersis christifidelibus, presentes litteras inspecturis pariter et audituris, salutem in Domino sempiternam. Splendor paterne glorie, qui sua mundum illuminat ineffabili claritate, pia vota fidelium de ipsius clementissima maiestate sperantium tunc precipue benigno fauore prosequitur, cum deuota ipsorum humilitas pijs sanctorum meritis et precibus adiuuatur. Cupientes igitur, ut capella(10) sancti Petri et Catherine, sita in domo habitationis prepositi monasterij beate Mariæ ad Plagam, Premonstratensis ordinis, Patauiensis diocesis, congruis frequentetur honoribus, fidelesque eo ipso libencius deuotionis causa confluant ad eandem, quo ibidem dono celestis gratie uberius se nouerint refectos, ipsaque capella christifidelibus huiusmodi iugiter veneretur, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum, eius auctoritate confisi, omnibus et singulis christifidelibus vtriusque sexus vere penitentibus et confessis, qui dictam cappellam in assumptione beate Marie semper virginis, Petri et Pauli apostolorum, beate Catherine virginis et dedicationis dicte capellæ festiuitatibus deuote visitauerint et ad reparacionem et manu tentionem edificiorum et structurarum et augmentationem emolumentorum et reddituum ipsius capelle suas manus porrexerint adiutrices: Nos cardinales prefati et quilibet nostrum pro singulis dictarum festiuitatum huiusmodi centum dies indulgentiarum de iniunctis eis penitentijs misericorditer in Domino relaxamus, presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. Jn quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum, presentes litteras exinde fieri, nostrorumque predictorum cardinalium sigillorum iussimus et fecimus appensione conmuniri. Datum et actum Romæ, in domibus nostrarum habitationum, sub anno a natiuitate Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo secundo, indictione decima, die vero octaua mensis marcij, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Pij(11), diuina prouidentia pape secundi, anno quarto."
      Source Fulltext: Pichler, Isfried H., Urkundenbuch des Stiftes Schlägl, Aigen i. M., 2003, Nr. 389 (S 271), S. 424-425

      Original dating clausedie vero octaua mensis marcij

      Editions
      • Erstveröffentlichung.
      Secondary Literature
      • Keine Angabe.

      Comment

      Abschrift der vorausgehenden Urkunde 389 in Kleinformat.


      LanguageLatein

      Notes
      (1) Isidorus Kiowensis, ep. Sabinensis; + am 27. April 1462; vgl. Eubel, Hier. cath. 2 (1914) 8.
      (2) Guillelmus de Estoutevilla, ep. Portuensis; + am 22. Jänner 1483: Ebd. 60.
      (3) Alanus de Coetivy, tit. S. Praxedis; + 3. Mai 1474: Ebd. 11.
      (4) Ludovicus Joannis Mila, tit. IV coronatorum; + um 1510: Ebd. 12.
      (5) Alexander Oliva de Saxoferrato, tit. S. Susannae; + 20. August 1463: Ebd. 13.
      (6) Jacobus Ammanati, tit. Joh. Chrysogonus; + 10. Sept. 1479: Ebd. 14. - LThK 1 (1993) 530f.
      (7) Rodoricus Lanzol-Borja, tit. S. Nicolai in carcere; ebd. 12. Später Papst Alexander VI (1492-1503)
      (8) Franziskus Todeschini-Piccolomini, tit. S. Eustachii; ebd. 13. Später Papst Pius III. (1503)
      (9) Kapelle vor dem Kloster: Maria Anger Kirche.
      (10) Kapelle St. Petrus und St. Katharina in der Propstei des Stiftes.
      (11) Pius II. (Enea Silvio Piccolomini), Papst (1458-1464); vgl. LThK 8 (1999) 322-324.
      Places
      • Roma
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.