Charter: Urkunden (1296-1917) 1371 II 20
Signature: 1371 II 20
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Februar 1371, Avignon (Avinione)
Gregor XI. bestätigt die Besitzungen des Klosters Schlierbach.Source Regest:
OÖUB 8 (Wien 1883) S. 512, Nr. 518
OÖUB 8 (Wien 1883) S. 512, Nr. 518
Current repository:
Stiftsarchiv Schlierbach (www.stift-schlierbach.at)
Mit einer Bulle.
Material: Pergament


Gregorius episcopus servus servorum Dei dilectis in Christo filiabus abbatisse et conventui monasterii in Slierbach cisterciensis ordinis Pataviensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecte in domino filie vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipate cum omnibus bonis que in presenti racionabiliter possidetis et in futurum justis modis prestante domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem decimas prata pascua nemora possessiones et alia bona sicut ea omnia juste et pacifice possidetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus salva in predictis decimis moderacione concilij generaiis. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Avinione decimo (x) Calendas Marcij pontificatus nostri anno primo. Colomacius. Jo. Joucardi.
Source Fulltext: OÖUB 8 (Wien 1883) S. 512, Nr. 518
Original dating clause: decimo (x) Calendas Marcij
Language:
Places
- Avignon (Avinione)
Schlierbach, Stiftsarchiv, Urkunden (1296-1917) 1371 II 20, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiASch/SchlierbachOCist/1371_II_20/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success