useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1169
Signature: 1169
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1169, Prüfening
Eberhard II., Bischof von Bamberg, beurkundet nach wörtlicher Wiederhohlung seiner Urkunde ddo. Brescia 19. November 1154 (OÖUB, S. 170, Nr. 181) die endliche Erwerbung des Gutes Münster von Seite des Klosters Reichersberg.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 335
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)

Mit einem sehr wohl erhaltenen aufgedrückten Siegel in rötlich-gelbem Wachs. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    His ita peractis denuo lis exorta est Heinrico, qui feudum illud a marchione de Styra tenebat, asserente, concambium illud non esse legitimum, tum quia se inscio factum esset, quia infra annos erat, turn etiam, quod minus ualeret, quod datum fuerat. Hac itaque necessitate conpulsi fratres de Richersberge de concambio iam prefato a nobis interpellati et satis diu ex improbitate exactoris illius onerati tandem, ut nullus scrupulus remaneret et omne os obstrueretur, supperaddiderunt duas curtes, unam uidelicet in Rosbach, alteram in Osterndorf ita, quod tam nostri fideles quam ipse Heinricus et sui fautores sufficere iudicarent ad legitimum concambium. Juris itaque perpetui uinculo predictam conmutationem innodamus statuentes, ut nemo ausu temerario eam uiolare presumat, et ut inuiolabilis omni euo permaneat, uigorem et stabilitatem presentis scripti auctoritate ei confirmamus et sigilli nostri impressione corroboramus. Testes huius rei consummate sunt Giselbertus prepositus maioris ecclesie, Hermannus prepositus sancte Marie in Tuerstat, Gebehardus prepositus sancti Jacobi, Gotpoldus archipresbiter, Covnradus cellarius, Hermannus subdiaconus. De liberis Ovdalricus, Walpoto, Ovdalricus de Wisenuelt, Gozpoldus de Woluesperch, Adalrammus de Chambe, Poppo de Osternahe. De ministerialibus Gundelohus de Bodelendorf et nepos suvs Gundelohvs, Herdegen de Wisintowe et frater suus Volnunt, Heinricus de Widen, Reginolt de Vraha, Otto pincerna, Hartlyb de Winzere, Rapoto de Potenstaine, Eppo de Hergoltingen, et alii quam plures. Actum ultimo Bruuiningen anno dominice incarnationis M.C.LXVTIII. indictione II. regnante domino Friderico Romanorum imperatore inuictissimo anno regni eius XVII, imperi uero XIIII. Preterea hic in fine pagine addimus, quod fratres Richerspergenses cdederuntiam dicto Heinrico precium castri LX. talenta ad conponendam pacem firmam in perpetuum, sicut et prius dederant marchioni L. talenta.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 335-336


    LanguageLatein
    Places
    • Prüfening
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.