useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1475 XII 14
Signature: 1475 XII 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Dezember 1474, Niederalteich
Ulrich, Bischof v. Passau, befielt dem Abte von Lambach seinen Professen u. Pfarrer Friederich nach Niederalteich zu senden.
Source Regest: 
OÖLA, Kopienarchiv, HS 68, Lambacher Urkundenregesten 1459-1499, S. 560 Nr. 2799
 

orig.

Current repository
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)

Aufgedrücktes Siegel gebrochen.
Material: Papier
  • notes extra sigillum
    • Venerabili devoto in Christo sincere dilecto Johanni abbati monasterii Lambacensis ordinis sancti Benedicti nostre diocesis
Graphics: 
x

Udalricus Dei gracia episcopus Pataviensis

Favorabili salutacione premissa. Venerabilis devote in Christo sincere dilecte. Meminimus te superioribus diebus huc ad nos evocasse unacum aliis prelatis ad diem lune proxime preteritum ad intendendum negocio eleccionis futuri prelati huius monasterii quemadmodum arbitramur huius rei te non esse immemoram et quamquam expectaverimus tuum adventum huc ad nos quia tamen usque modo certis ex causis huc venire ditulisti. Cum autem ex officii nostri debito providere teneamus prefato monasterio nunc viduato iuxta recessum alias in visitacione habitum et cum tu nequeas huic negocio interesse desideramus interea et in virtute sancte obedientie districte tibi precipientes mandamus quatenus fratrem Fridericum professum et plebanum tui monasterii absque mora et omni inevitabili impedimento sublato huc ad nos destinare cures, qui tuo nomine nobis in hoc negocio eleccionis assistat et una nobiscum intendat et si eius persona pro felici confirmacione dicti negocii pro bono statu huius monasterii sive in spritualibus aut temporalibus indigeremus, quod tunc eidem in scriptis tuum absolutum et expressum prebeas consensum aliud non facturus in quantum nostram gravem evitare velis indignacionem. Datum in monasterio Alte inferioris xiiii decembris anno Domini etc. lxxvto.

x
Places
  • Niederalteich
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.