OÖLA, Kopienarchiv, HS 68, Lambacher Urkundenregesten 1459-1499, S. 501 Nr. 2503
Current repository:
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)
Hängesiegel gebrochen
Material: Pergament
- notes extra sigillum:
- Bene
- G. Seraphini
- posita de Leys
- rubrum:
Ad hanc impetracionem nunquam consencio nec consensi


Philippus miseratione divina tituli sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis, dilecto in Christo fratri Thome, abbati monasterii Lambacensis ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis, salutem in Domino. Exhibita nobis pro parte tua petitio continebat, quod adeo es infirmitate ac debilitate gravatus, quod absque esu carnium, ovorum et lacticiniorum iuxta medicorum assertionem non potes corpus tuum sine periculo conmode sustentare. Quare supplicari fecisti humiliter, quatenus, ut tibi liceat tam in quadragesimalibus quam in aliis diebus ieiunalibus carnium, ovorum et lacticiniorum uti cibis, dispensare tecum sedes apostolica misericorditer dignaretur. Nos igitur attendentes, quod necessitas non est sub lege, auctoritate domini pape, cuius penitentiarie curam gerimus, et de eius speciali mandato super hoc vive vocis oraculo nobis facto, carnium, ovorum et lacticiniorum esum huiusmodi tue conscientie duximus relinquendum. Dat. Rome apud sanctum Petrum sub sigillo officii penitentiarie, xiiii kalendas julii, pontificatus domini Pii pape ii anno sexto.
- Philipp Thomas Wollmann, "Litterae" der Apostolischen Pönitentiarie "in partibus" (1400-1500): ein Beitrag zur kurialen Diplomatik (Monumenta Germaniae Historica. Studien und Texte 68, Wiesbaden 2021) Nr. 96, S. 237f.
- Rom
Lambach, Stiftsarchiv, Urkunden (992-1600) 1464 VI 18, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAL/LambachOSB/1464_VI_18/charter>, accessed 2025-06-03+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success