useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1458 IV 20
Signature: 1458 IV 20
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. April 1458, Passau
Bischof Ulrich v. Passau investirt den Priester Martin Dienstmann auf die Pfre Obernkirchen.
Source Regest: 
OÖLA, Kopienarchiv, HS 67, Lambacher Urkundenregesten 1444-1459, S. 432 Nr. 2156
 

orig.

Current repository
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)

Hängesiegel gebrochen
Material: Pergament
  • rubrum
    • Litera confirmacionis d. Martini ad ecclesiam in Obernkirchen anno 1458

Graphics: 
x

Udalricus Dei gratia episcopus Pataviensis dilecto in Christo N. rectori parrochialis ecclesie in Gerungs aut eius locumtenenti nostre diocesis salutem in Domino. Quia ad ecclesiam parrochialem sancti Nicolai in Obernkirchen eiusdem nostre diocesis vacantem ad presens per resignacionem liberam dilecti in Christo fidelis Wilhelmi Swalb notarii nostri vice et procuratorio nomine dilecti in Christo Alberti novissimi et inmediati rectoris eiusdem in manibus nostris factam atque per nos receptam et admissam dilectum in Christo Martinum Dienstman presbyterum dicte nostre diocesis ad presentacionem venerabilis devoti in Christo sincere dilecti Thome abbatis monasterii Lambacensis ordinis sancti Benedicti prefate nostre diocesis, ad quem ius presentandi pertinere dinoscitur rectorem instituimus per presentes ipsumque per libri tradicionem, ut est moris, presentialiter investivimus de eadem curam animarum atque administracionem spiritualium et temporalium in ea sibi plenarie comittentes. Quare tibi in virtute sancte obediencie firmiter et districte precipientes mandamus quatenus antedictum Martinum aut eius in hac parte legittimum procuratorem in et ad prenominate ecclesie sancti Nicolai corporalem possessionem iuriumque et pertinentiarum enim eiusdem inducas et inductum defendas faciasque sibi de fructibus redditibus proventibus iuribus et obvencionibus universis ad eandem ecclesiam spectantibus ab omnibus, quorum interest integre responderi, contradictores et rebelles quoscumque auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam firmiter compescendo. Datum Patavie vigesimo die mensis aprilis anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo octavo.

Places
  • Passau
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.