useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Herzogenburg (1112-1852) 1450 X 13/16
Signature: 1450 X 13/16
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1450 Oktober 13 und 16, Rom
Kardinalpresbyter Markus de Capitaneis, tit. s. crucis in Ieruselem, päpstlicher Pönitentiar, spricht Johann Rathofer, Chorherr von Herzogenburg, von Irregularität los, nachdem er mit seinem Pferd eine alte Frau umgeritten hatte und diese danach gestorben war.  

orig.2 Originale.
Current repository
Stiftsarchiv Herzogenburg (http://www.stift-herzogenburg.at)

  • Seal 2 Siegel anhanden (Kardinalpresbyter Markus de Capitaneius, päpstlicher Pönitentiar)
  • Material: Pergament zusammenhängend
  • Dimensions: Plika
    • Graphics: 
      x
      Dominicus miseracione diuina tt. sancte Crucis. in lerusalem presbiter Cardinalis Religioso viro fratri Marco de Capitaneis domini pape penitenciario ad presens in Romana Curia residenti Salutem in domino Sua nobis frater lohannes Rathofer presbiter canonicus professus Monasterii in herczburga ordinis sancti Augustini patauiensis diocesis lator presencium petitione monstrauit quod cum ipse olim quendam equum sibi acoomodatum equitasset, et vitium ipsius equi ignorasset, equitando dictum equum et eum cum freno retinere non posset, quandam mulierem antiquam etatis septuaginta annorum vel circa idem exponens cum dicto equo ad terram prostrauit, postmodum uero dum in lecto dicta mulier propter senium accubuisset et in extremis laborasset asseruit non ex dicti equi prostracione sed ex quodam alio accidenti sibi superueniente moritura erat prout sicut Deo placuit altera die vita functa extitit et dum huiusmodi negotium ad notitiam ordinarn sui deuenisset, idem Ordinarius ueritate comperta exponentem ipsum super premissis absoluit ac super irreguIaritate exinde forte contracta secum dispensauit Cum autem dictus exponens dubitet huismodi absolutionem et dispensationem sibi in aliquo non suffragari cupiatque ex magno deuotionis feruore in omnibus suis ordinibus perpetuo domino famuIari et bonarum mentiutn sit ibi culpam timere ubi culpa non est supplicauit humiliter sibi super hns ad cautelam per sedem apostolicam misericorditer prouideri Nos igitur ne sibi desit in hac parte cautele remedium ipsumque in hoc suo laudabili proposito quantum cum deo possumus confouere sueque saluti anime prouidere volentes Auctoritate domini pape cuius penitentiarie curam gerimus Et de eius speciali man dato super hoc viue vocis oraculo nobis facto ipsum exponentera a reatu homicidn huiusmodi ad te cum in dicta curia habeat aliquandiu residere et sufficientes probationes ad hoc sibi necessarias asserat se habere in eaclem ad cautelam remittimus absolutum introitu ecclesic sibi restituto et iniuncta inde sibi pro modo culpe penitentia iuxta sui ordinis instituta in suo uel alio sui ordinis Monasterio peragenda et ea uel ipsius parte peracta super irreguIaritate ex premissis forte contracta cautéla simili alio sibi non obstante canonico quodque in omnibus suis ordinibus libere et licite ministrare possit dispenses auctoritate et mandato predictis misericorditer cum eodem. Datum Rome apud Sanctumpetrum sub sigillo officii penitentiarie III Idus Octobris Pontificatus domini Nicolai pape V Anno Quarto.||
      Absolutus est per me fratrem Nicolaum de Alexandria dni ppe penitentiarium.||
      B de Versis.||
      ||
      Uniuersis et singulis presentes nostras litteras inspecturis fratermarcus de Capitaneis domini nostri pape penitentiarius in Roniana Curia residens Commissarius ac executor vnicus ad infrascripta a sede apostolica specialiter deputatus Salutem in domino sempiternam. Litteras Reuerendissimi in Christo patris et domini domini Dominici miseracione diuina sacrosancte Romane ecclesic presbiteri Cardinalis curam penitentiarie domini nostri pape gerentis eius vero sigillo de cera rubea albe impressa cum cordula rubea impendenti more sacre peni-tentiarie sigillatas sanas et integras omnique vitio et suspicione carentes nobis per honorabilem virum fratrem lohannem Rathofer presbiterum Canonicum regularem Monastern in herczburga ordinis sancti Augustini patauiensis diocesis in ipsis litteris principaliter nominatum presentatas cum ea qua decuit reuerencia noueritis recepisse Quibusquidem litteris originalibus presentes nostre littere sunt annexe Post quarurn quidem litterarum presentacionem et recepcionem fuimus per dictum fratrem lohannem Rathofer Canonicum regulärem debita cum instancia requisiti vt ad execucionem dictarum litterarum et contentorum in eisdem iuxta traditam nobis formam procedere dignaremur Nos igitur ffrater marcus commissarius et executor prefatus volentes mandatum huiusmodi execucioni debite demandare ut tenemur Et quia dictus frater lohannes Rathofer a reatu homicidn de quibus in dictis litteris fit mentio per venerabilem fratrem Nicolaum de Allexandria domini nostri pape penitenciarium ad cautelam absolutus ad nos remissus extitit Idcirco ipsius fratris lohannis Rathofer confessione diligenter audita sibi pro modo culpe auctoritate apostolica et mandato nobis facto quibus fungimur in hac parte iniunximus penitenciam salutarem ipsumque ad introitum ecclesic restituimus Demum vero suffragantibus sibi meritis Et quia aliud canonicum non obstaculum inuenimus super irreguIaritate quam premissorum occasione contraxit cum eodem auctoritate predicta cautela simili misericorditer dispensauimus et tenore presencium dispensamus Et alia fecimus que in dictis litteris contmentur Que omnia et singula vobis omnibus et singulis supradictis mtimamus insinuainus et notificamus presencium sub tenore In cuius rei testimonium presentes litteras pretactis litteris origi-nalibus annexas fieri fecimus Sigillique penitenciariorum domini nostri pape iussimus appensione communiri Datum Rome in Basilica principis Apostolorum Petri Sub Anno a natiuitate domini Millesimo quadringentesimo quinquagesimo Indiccione Tercia decima die vero veneris decima sexta mensis Octobris Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Nicolai diuina prouidencia pape Quinti Anno Quarto.
      Source Fulltext: FAIGL, Herzogenburg (Wien 1886) S. 479-481

      Original dating clauseIII Idus Octobris / die vero veneris decima sexta mensis Octobris

      Comment

      Altbestand
      Places
      • Rom
        • Rom
          • Regular Form: Rom (Roma, Italien)
          • Type: Ortsindex
        Persons
        • Johann Rathofer
          • Regular Form: Chorherr von Herzogenburg
        • Markus de Capitaneis, Kardinalpresbyter, Aussteller
          • Regular Form: päpstlicher Pönitentiar
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.