useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Herzogenburg (1112-1852) 1447 XI 05
Signature: 1447 XI 05
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1447 November 5, Wien
Johannes, Kardinaldiakon tit. s. Angeli und apostolischer Legat in Deutschland, verleiht Ablässe für die Stiftskirche zu Herzogenburg und insbesondere für die Michaelskapelle darin.
Source Regest: FAIGL, Herzogenburg (Wien 1886) S. 473, Nr. 375
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Herzogenburg (http://www.stift-herzogenburg.at)

  • Seal 1 Siegel anh.
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      Iohannes Miseracione diuina Sancti Angeli Sacrosancte Romane Ecclesie diaconus Cardinalis in Germania et nonnullis aliis partibus Sedis apostolice de latere legatus Vniuersis et singulis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Salutem in domino sempiternam. Splendor paterne glorie qui sua mundum illuminat ineffabili claritate pia vota fidelium de ipsius clementissima maiestate sperancium tunc precipue benigno fauore prosequitur cum deuota ipsorum humilitas sanctorum precibus et meritis adiuuatur. Cupientes igitur ut monasterium sancti Georgii in herczagnburga Canonicorum ordinis Sancti Augustini et Capella Sancti Michaelis ei annexa Patauiensis diocesis congruis frequentetur honoribus fidelesque ipsi eo libencius deuocionis causa confluant ad easdem quo ibidem dono celestis gracie vberius conspexerint se refectos a Christi quoque fidelibus iugiter veneretur De omnipotentis dei misericordia ac Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus et singulis vere penitentibus et confessis qui dictum Monasterium et Capellam in Natiuitatis Circumcisionis Epiphanie Resurrectionis Ascensionis Penthecostes et Corporis domini nostri IHesu Christi nec non Natiuitatis Annunciacionis Purificacionis et Assumptionis Beate Marie semper Virginis ac Natiuitatis beati Johannis baptiste Beatorum Petri et Pauli apostolorum Omniumque Sanctorum, ac Sancti Georgii et Sancti Micaelis predictorum et ipsarum ecclesie monasterii predicti et Capelle dedicacionum festiuitatibus et celebritate, deuote visitauerint annuatim, et ad reparacionem et conseruacionem Calicum librorum et aliorum ornamentorum pro diuino cultu inibi necessariorum quocienscunque manus porrexerint adiutrices Nos Cardinalis et legatus prefatus pro qualibet ipsarum festiuitatum et celebritate Centum dies indulgenciarum de iniunctis eis penitenciis misericorditer in domino relaxamus, presentibus vero perpetuis temporibus duraturis. In Quorum fidem et testimonium presentes litteras fieri nostrique Sigilli jussimus et fecimus appensione communiri. Datum Wiene Patauiensis diocesis Sub Anno a Natiuitate Domini Millesimo Quadringentesimo quadragesimo septimo Indiccione decima die vero quinta mensis Nouembris Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris et Domini nostri Domini Nicolai Diuina Prouidencia pape Quinti Anno Primo. Io. vaultier.
      Source Fulltext: FAIGL, Herzogenburg (Wien 1886) S. 473-474

      Original dating clausedie vero quinta mensis Nouembris

      Comment

      Altbestand


      LanguageLatein
      Places
      • Wien
        • monasterium sancti Georgii in herczagnburga
          • Regular Form: Herzogenburg, Augustiner Chorherrenstift
          • Type: Stifts- und Klosterindex
        Persons
        • Iohannes Miseracione diuina Sancti Angeli Sacrosancte Romane Ecclesie diaconus Cardinalis in Germania
          • Regular Form: Johannes, Kardinaldiakon tit. s. Angeli und apostolischer Legat in Deutschland, Aussteller
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.