Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1317 IX 30
Signature: 1317 IX 30
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. September
1317, Vor Komorn
Karl, König von Ungarn, bestätigt der Abtei Heiligenkreuz den
Besitz der Güter Vogelndorf und Potesdorf in Ungarn.Source Regest:
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/16, 1859) S. 50, Nr. 56
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/16, 1859) S. 50, Nr. 56
Current repository:
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)
Aufgedrückt gewesenes Siegel fehlt.
Material: Pergament


Nos Karolus dei gracia Rex Hungarie significamus tenore presencium quibus
expedit vniuersis, quod viri Religiosi, frater Johannes abbas et quidam fratres
Monasterii sancte Crucis, Ordinis Cysterciensis de Austria patauiensis dyocesis
dilecti nobis et fideles ad nostre maiestatis accedentes presenciam quasdam
terras Vogelndorf et Potesdorf nominatas, asserentes, ipsas nostre collacioni
pertinere pro salute anime nostre a nobis predicte ecclesie sancte Crucis dari
et conferri humiliter pecierunt. Nos igitur considerantes, quod Regiam decet
maiestatem, iustis petencium desideriis facilem prebere consensum in hiis
precique, que divinis rebus, religionisque cultui uidentur esse proficua, quibus
nos eo magis debitores credimus, quo bona omnia de ipsius Iargiflua beneuolencia
cognoscimus percepisse, peticioni eorumdem domini abbatis et fratrum suorum
grato occurrentes assenso ex deuocione, quam more aliorum. Regum Hungarie,
progenitorum nostrorum deo deuotorum erga eandem ecclesiam sancte Crucis
specialiter gerimus, predictas possessiones Vogelndorf et Potesdorf cum agris,
pratis et piscatura sub antiquis metis et ter-minis eo iure, quo nostre Regie
collacioni pertinere dinoscuntur, eidem ecclesie sancte Crucis in perpetuam
elemosinam, ut eadem gloriosa crux in eterne retribucionis gremio nos clementer
foueat et soleter, dedimus, donauimus et contulimus perpetuo possidendas,
tenendas et habendas. Et, cum presentes nobis reportate fuerint, nostrum super
hoc priuilegium dari faciemus. Datum sub Castro Kamarun tercio die festiuitatis
beati Michaelis Archangeli, Anno domini M°. CCC°. decimo septimo.
Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/16, 1859) S. 50-51
Original dating clause: tercio die festiuitatis beati Michaelis Archangeli
Language:
Places
- Podersdorf (GB ND)
- Vogeldorf (abgek., bei Mönchhof, GB ND)
- Zisterzienserstift Heiligenkreuz
geographical name
- Castro Kamarun
- Regular Form: Lager vor Komorn
Persons
- Johannes I., Abt in Heiligenkreuz (1309-1317)
- Karl I. Robert, König von Ungarn (1310-1342)
Heiligenkreuz, Stiftsarchiv, Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1317 IX 30, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-StiAH/HeiligenkreuzOCist/1317_IX_30/charter>, accessed 2025-08-01+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success