useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1239
Signature: 1239
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1239 im Jänner, Bruck an der Leitha
Die Wittwe Ulrich's von Wülfleinsdorf verkauft der Abbtei heiligen Kreuz unter Abbt Eglolf gewisse Besitzungen an der Leitha.
Source Regest: 
WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 98, Nr. 87
 

orig.

Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Mit vier Siegeln, zwei andere fehlen.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Notum sit omni tam presentis quam future generationis posteritati, quod dominus Vlricus de Wůlvlinsdorf presente plebano de prvcge cum clericis suis, presente quoque domino Gerhardo, fratre uxoris sue, positus in extremis eandem uxorem suam exortando atque pie monendo persuasit, vt, si aliquando sue necessitatis de causa predium suum trans flumen litahe in ripa vngarie situm, quodque contiguum est predio nostro, uidelicet ecclesie sancte crucis, totum aut eius partem aliquam uendere uellet, priusquam ad manus aliorum porrigeret, nobis emendum offerret, et, si rerum copia seu uoluntas propria huic emptioni nos attraheret, ipsa pro suorum consilio amicorum id admitteret, si autem pro quantitate pecunie vel quocumque casu intercidente in emptione non possemus forte cum ipsa domina concordare, post hec libere venderet aliis quibuscumque. Vnde actum est, quod urgente se indigencia de persoluendis expensis infirmitatum et exequiarum domini Vlrici mariti sui sibi innata supradicta matrona per manus delegatoris, scilicet domini Ottonis de Haslowe, coram testibus ydoneis hic subscriptis partem terre supranotati predii sui sursum ad terminos eiusdem predii et deorsum vsque ad paruam uiam procedentem et pro reliqua eiusdem limitis parte, que tendit in aquam, cambiens nobis harundinetum, quod uulgo Garten nuncupatur, etiam usque in aquam proprii aluei litahe porrectum, habentem tantam latitudinem per totum quante latitudinis est illa pars predii, quam nobis sepe memoratus Vlricus maritus eius prius ante annum sui decessus precio contulerat, libere ac uoluntarie prefato monasterio sancte crvcis in manus domini Eglolfi abbatis pro XXti IIIIor libris assignavit iure perpetuo possidendam. Insuper de hereditaria possessione sua in Racgental preter illos redditus V. talentorum, quos maritus eius sepe dictus Volricus ad confirmandum ius nostrum super anterioris negocio conuentionis inter nos et ipsum compacto ibidem nobis designauit, ipsa reditus aliorum duorum talentorum posuit in manus domini O. de Haslowe, vt exinde, sicut iuris est et etiam facte sponsionis ratio exposcit, per annos XXXta et eo plus ab omni querimonia et impeticione omnium ad districtum Austrie pertinentium comparati ab ea predii nobis possessio defendatur. Vt autem huius emptionis conuencio nobis rata semper maneat et inconuulsa, sigillis et testimonio nobilium et honestorum uirorum, ad quorum presenciam et noticiam facta est, presens paginvla roboratur. Testes Heinricus plebanus in Prvkke et Otto plebanus in Stadelowe, Marquardus plebanus de sancto Christoforo, Ditricus et Eberhardus et Chvnradus clerici, dominus Dietricus de Rorawe, dominus Wichardus de Arnstein, dominus Otto de Haslowe, dominus Wulvingus de Horsendorf frater eius, Gerhardus, Liupoldus, item Liupoldus de Winden et Chunradus milites, Heinricus Modeler, Rudgerus, Heinricus, Vlricus laici, Ebermannus, Hermannus, Helmwicus monachi, Vlricus conuersus et alii quam plures. Acta sunt hec anno ab incarnacione domini M.° CC.° XXX.° VIIII.° mense Januario in Prvkke in perpetuum Amen.
    Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 98-99


    LanguageLatein
    Places
    • Bruck an der Leitha (GB BL)
    • Haschendorf (GB WN)
    • Haslau (GB BL)
    • Rackental (abgek., zwischen Bruck und Stixneusiedl, GB BL)
    • Rohrau (GB BL)
    • Ruine Arnstein (Gde. Alland, GB BN)
    • St. Christophen (GB NL)
    • Stadlau (Wien XXII)
    • Wilfleinsdorf (GB BL)
    • Winden (GB ND)
    • Zisterzienserstift Heiligenkreuz
    Persons
    • Dietrich von Rohrau (Zeuge)
    • Eberhard, Kleriker (Zeuge)
    • Egilolf, Abt in Heiligenkreuz (1227-1241)
    • Gerhard (Zeuge)
    • Gerhard, Schwager Ulrichs von Wilfleinsdorf
    • Heinrich Modeler (Zeuge)
    • Heinrich, Laie (Zeuge)
    • Heinrich, Pfarrer in Bruck (Zeuge)
    • Konrad, Kleriker (Zeuge)
    • Konverse Ulrich (Zeuge)
    • Leopold (Zeuge)
    • Leopold von Winden (Zeuge)
    • Marquard, Pfarrer in St. Christophen (Zeuge)
    • Mönch Ebermann (Zeuge)
    • Mönch Helmwig (Zeuge)
    • Mönch Hermann (Zeuge)
    • Otto von Haslau (Zeuge)
    • Otto, Pfarrer in Stadlau (Zeuge)
    • Ritter Konrad (Zeuge)
    • Rudgerus, Laie (Zeuge)
    • Ulrich von Wilfleinsdorf
    • Ulrich, Laie (Zeuge)
    • Wichard von Arnstein (Zeuge)
    • Wulfing von Haschendorf, Bruder Ottos von Haslau (Zeuge)
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.