useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1208
Signature: 1208
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1208
Andreas II., König von Ungarn, bestätigt der Abbtei heiligen Kreuz die Schenkung des Gutes der Bissener von Seite seines Bruders weiland König Emerich's.
Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 38, Nr. 30
 


Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

  • SealMit Siegel
  • Material: Pergament
    • x
      In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis. Andreas dei gracia Hungarie, Dalmatie, Chroatie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque rex in perpetuum. Regie sublimitatis interest, et equitas suadet naturalis, vt‚ qui sua statuta a suis successoribus desiderat obseruari, ipse quoque suorum predecessorum sanctiones pari studeat diligentia conseruare; vt nulla uetustate dissoluantur, que succedentium sibi regum auctoritas perpetua stabilitate decreuerit roborare. Inde est‚ quod priuilegium a recolende memorie fratre nostro rege Hemerico cenobio sancte crucis in Austria concessum renouantes, uerbo ad uerbum presenti scripto duximus inserendum. Hemericus dei gracia Hungarie, Dalmatie, Chroatie, Rame, Seruieque rex in perpetuum. Quoniam humanorum actuum series cum tempore simul et ordinatore cito preterit et deletur, consonum esse dinoscitur legibus equitatis, vt regia liberalitas intendat, quam plurimum esse repleta muneribus; maxime religioni conpatiendo, et uiris deo militantibus in nomine illius regis, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum, extremum diem habendo pre oculis, erogare copiose maturet. Quod et progenitores nostri et horum felicis precipue memorie pater noster Bela rex prudenter animaduertentes inter alia pietatis acta innumera cenobium sancte crucis in Austria fouebat ut suum, manutenebat ut proprium, et elemosinarum larga crebraque donatione sustentabat. Cuius nos cum regni successores et potestatis ac copiarum omnium legitimi simus heredes, pietati etiam eius et liberalitati non impares inueniri uolentes, predium, quod bysseni quondam possidebant, de iure Mossuniensis castri exemptum prememorato cenobio sancte crucis ita, ut bysseni illud habuerunt, integrum cum omnibus pertinentiis suis regia ac potestatiua manu in regno nostro perpetuo iure contulimus possidendum. Quod predium per pristaldum nostrum Maurum Mossuniensem comitem abbati et fratribus sancte crucis ex precepto nostro assignatum his metis collustratur et includitur. Videlicet prima meta sumit initium ad septentrionem a fluuio, qui uocatur Sár. Deinde protenditur ad orientem iuxta riuulum, qui fluit in predictum fluuium Sár. Deinde ascendit planiciem minimi montis et descendit in uallem arundinetorum. Deinde ascendit ad uiam a meridiana plaga ante siluam, cuius nomen hagenowe, que silua patrimonium est filiorum comitis Stephani. Deinde descendit in magnam uallem ad occidentem, et transit ultra magnam uiam, et tandem terminatur in prenotato fluuio Sár. Preterea eidem cenobio tria milia salium, qui regales dicuntur, sicut a recolende memorie predecessoribus nostris, patre uidelicet ac fratre regibus, concessa fuerunt ab antiquo in Suprun in festo sancti regis a salinariis sub pena dupli de proprio sine omni contradictione persoluenda presentis pagine auctoritate in perpetuum confirmamus. Ut autem tam a predecessoribus nostris facta donatio, quam nostre confirmationis series nullis unquam temporibus ualeat retractari, presenti eam pagina in noticiam deduci posterorum, et regie auctoritatis sigillo iussimus roborari. Datum per manum Roberti Albensis prepositi et aule regie cancellarii anno dominice incarnationis M° CC° VIII° Johanne Strigoniensi archiepiscopo, Bertoldo Colocensi electo existentibus, Kalano quinque ecclesiensi, Bolezlao Waciensi, Katapano Agriensem, Kalenda Vesprimiensem, Petro Geuriensem ecclesias feliciter gubernantibus, Chepano filio Stephani Bachiensi et palatino comite, Bancone Bano existentibus, Jula Budrugiensi, Marcello Supruniensi, Benedicto woywoda, Petro curiali comite regine Chenadiensem‚ Poth Mossuniensem comitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio.
      Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 38-39


      LanguageLatein
      Places
      • Agriensem
        • Regular Form: Agria (Erlauf, H)
        • Type: Ortsindex
      • Budrugiensi
        • Regular Form: Bacs-Bodrog (H)
        • Type: Ortsindex
      • Chenadiensem
        • Regular Form: Csana´d (H)
        • Type: Ortsindex
      • Colocensi
        • Regular Form: Kalocsa (H)
        • Type: Ortsindex
      • Mossuniensem
        • Regular Form: Mosonmagyaro´va´r (Ungarisch-Altenburg, H)
        • Type: Ortsindex
      • Quinque ecclesiensi
        • Regular Form: Fünfkirchen (H)
        • Type: Ortsindex
      • Strigoniensi
        • Regular Form: Esztergom (Gran, H)
        • Type: Ortsindex
      • Suprun
        • Regular Form: Sopron (Ödenburg, H)
        • Type: Ortsindex
      • Vesprimiensem
        • Regular Form: Veszprem (H)
        • Type: Ortsindex
      • Waciensi
        • Regular Form: Vaác (Waitzen, H)
        • Type: Ortsindex
      • bachiensi
        • Regular Form: Bacs-Bodrog (Ungarn)
        • Type: Ortsindex
      • sancte crucis
        • Regular Form: Zisterzienserstift Heiligenkreuz
        • Type: Stifts- und Klosterindex
      Persons
      • Andreas dei gracia Hungarie, Dalmatie, Chroatie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque rex
        • Regular Form: Andreas II., König von Ungarn (1205-1235), Aussteller
      • Bancone bano
        • Regular Form: Banus Bancon (Zeuge)
      • Bela rex
        • Regular Form: Bela III., König von Ungarn (1172-1196)
      • Benedicto woywoda
        • Regular Form: Benedikt von Vojvodina (Zeuge)
      • Bertoldo Colocensi electo existentibus
        • Regular Form: Berthold, Bischof von Kalocsa (1206-1218), Zeuge
      • Bolezlao Waciensi
        • Regular Form: Bolezlaus, Bischof von Waitzen (1188-1211), Zeuge
      • Chepano filio Stephani Bachiensi et palatino comite
        • Regular Form: Palatin Chepanus, Sohn des Stephan von Bacs (Zeuge)
      • Johanne Strigoniensi archiepiscopo
        • Regular Form: Johannes de Merania, Erzbischof von Gran (1205-1223), Zeuge
      • Jula Budrugiensi
        • Regular Form: Jula von Bodrog (Zeuge)
      • Kalano quinque ecclesiensi
        • Regular Form: Kalano, Bischof von Fünfkirchen (1188-1218), Zeuge
      • Kalenda Vesprimiensem
        • Regular Form: Kalendro, Bischof von Veszprem (1227-1232), Zeuge
      • Katapano Agriensem
        • Regular Form: Katapanus, Bischof von Agria (1198-1215), Zeuge
      • Marcello Supruniensi
        • Regular Form: Marcellus von Sopron (Zeuge)
      • Petro Geuriensem
        • Regular Form: Petrus, Bischof von Geuriens (Zeuge)
      • Petro curiali comite regine Chenadiensem
        • Regular Form: Petrus, Hofbeauftragter von Csana´d (Zeuge)
      • Poth Mossuniensem comitatus
        • Regular Form: Poth, Graf von Ungarisch-Altenburg (Zeuge)
      • Roberti Albensis prepositi
        • Regular Form: Robert, Propst von Weißenburg
      • rege Hemerico
        • Regular Form: Emmerich, König von Ungarn (1196-1204)
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.