useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1498 I 29
Signature: 1498 I 29
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Jänner 1498, Rom
Prior Johannes von Göttweig erstattet Abt Mathias I. Bericht über den Gang der Verhandlungen an der Curie in dem Processe mit dem Bischofe von Passau.
Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 329, Nr. 2171
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)

Material: Papier


    Graphics: 

    cop.
    Copie in Cod. 894 (rothe nr., unfoliiert) aus dem 18. Jahrh.




      x
      Reverende pater! etc. Posset v. r. p. causari et non immerito de tanta mora, quam in curia facio, que tamen mihi molestissima est, cum ut ita dicam interim, quod monachus fui, nunquam ita miser et pauer fui presertim, quia in monasterio recursum habeam ad provisionem victus et amictus. Et licet hic in victu defectum non habeam, tamen in amictu scit vestra paternitas, quomodo provisus fuerim ita, ut iam erubescam eciam apparere coram honestis personis, quia vestes lacerate sunt, calceamente iam bina vice misi resarcire ex mutuo et si volo tonderi, oportet, ut ex mutuo faciam, quamquam pecuniam, quam vestra p. per banccum misit, sit pre manibus, quam nec usque hodie vidi nec volo videre nec habere, donec ea necessarium fuerit in causis, pro quibus misse sunt, ne aliquis dicat de me, quod ego hic sim liberaus et triumphem, et tantam pacientiam habui in his frigoribus, qui hoc anno in Roma fuerunt et adhuc sunt, quorum nullus, qui nunc superest, meminit, quod erubui dicere. Nam in die Pauli primi heremitae et sequentibus diebus nives copiose ceciderunt ita, quod Itali ex eisdem, quibus rarae sunt, congesserunt varia genera animalium utpote leones equos thauros cum deauratis cornibus, et secutum est tantum gelu, quod eciam sacramentum calicis in missa congelatum fuit quod in Roma quasi inauditum est. Paratus tamen sum adhuc maiora pro honore vestre p. perferre, que utinam ita grata essent uti voluntaria. Causa autem tante more ista, quia certum habui, quod abbas Senensis habuit illud breve aut ipse aut sui expeditum habuit, cui non unas sed novenas literas magister Rupertus et ego misimus, a quo tamen hucusque certum responsum non habuimus. Scripsit quidem semper propediem se venturum ad Romam, sed hucusque non comparuit. Demum dominus reverendus, dominus abbas Luczelburgensis, preceptor et superior ordinis nostri auctoritate apostolica per totam Allemanniam, magister Rupertus et ego tantum effecimus, quod per dominum episcopum Senolinumaabbati Senensi scriptum est et seriose mandatum, ut nos certificet de isto brevi, et si illud habebimus, bene stabimus propter datum eiusdem brevis, quia emanavit ante acta et facta episcopi, qui tunc nullam iurisdictionem habuit in monasterium nostrum, quia vestra p. non aliter absolvetur nisi per commissionem ad partes et si de novo aliquid fecissem ac laborassem, forsan et ille abbas insperate supervenisset cum priori brevi, coactus fuissem facere duplicem solucionem. Nescio tamen, si potuissem aliquid efficere, qui oportet valde caute agere, prout vestra p. ex prioribus literis meis potuit intelligere causas, et nisi pater reverendus abbas Lucelburgensis, qui bene meritus est, presens esset, timeo, quod res in longum differretur cum dubia expedicione saltim ad nutum nostrum. Deus det bonum finem! Plura tamen vestra p. ex scriptis eiusdem reverendi patris intelliget et peto humillime, quatenus vestra p. non asscribat negligencie mee, quia profecto erraret. Quod autem verum sit, per favores et media magistri Briccii, qui magistro Ruperto coniunctissimus est et familiaris domini Valentini cardinalis, qui ab aliquibus dicitur esse filius pape - nescio, si ita est nec mea interest - impetravi beatissime pro vestra p. et domino Martino Egenburge cum conthorali sua. Miseram eciam significare Michaelem Welser, qui me in via petivit cum uxore sua, et Georgium Gstaeltler eciam, qui omnes deleti fuerunt, quia plures alii in eadem litera armotati fuerunt, et impetrans deleri suos noluit, alias singillatim pro vestra p. difficulter impetrassem, quia supplicaciones ut communiter signantur eciam a cardinalibus in presencia pape, quorum aliqui adversantur vestram p. Mississem eciam illud beatissime vestre p., sed quia plures ut dixi in litera signata continentur, non potui tam cito habere transsumptum et dico vestre p., si misisset magistrum Iohannem et ille solicitasset secundum suum ingenium, ego dico bona fide, quod nihil effecisset, sed episcopus victoriam obtinuisset et intentum suum de residencia in monasterio Gottwicensi, prout suspicio fuit, prosecutus fuisset. Deus avertat! Alias nichil audio, quod est contra vestram p. r., nisi quod vestra p. permaxime est proclamata circa dominum Lucelburgensem, qui reservat sibi visitacionem nostri monasterii auctoritate apostolica et regali, cuius iuratus est consiliarius et orator una cum domino Philiberto. Si autem vestra p. non vellet his adhibere aliquod dubium, potest interrogare magistrum Iohannem Burger, qui hic fuit pro confirmacione domini Mellicensis, quem deus in evum salvet, qui praesens fuit, quando dominus Lucelburgensis me allocutus est propter vestram p. Cetera iam dictu digna non habeo, que vestre p. scriberem, nisi ut me vestre r. p. ut humilem filium commendem, ut me apud altissimum suis et suorum oracionibus recommendent, ut tandem quam cicius ad meos revertar cum salute; amen. Valeat itaque r. p. v. nunc et in evum.||
      Datum in Urbe Roma anno salutis etc. 1498, 29. ianuarii.||
      Frater Ioannes de Wienna, humilis filius vestre r. p.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 329-331

      Original dating clause29. ianuarii



      LanguageLatein

      Notes
      a Für Senogalliensem?
      Places
      • Göttweig, Benediktinerstift (GB KR)
      • Rom
      Persons
      • Abt von Luxemburg, Vorsteher des Benediktinerordens
      • Abt von Siena
      • Bischof von Senogalliensem (?*)
      • Briccius, Magister, Familiar des Kardinals Valentinus
      • Christoph von Schachner, Bischof von Passau (1490 - 1500)
      • Georg Gstältler
      • Johannes Burger, Magister
      • Johannes V. , Abt des Benediktinerstifts Melk (1498 - 1504)
      • Johannes aus Wien, Prior des Benediktinerstifts Göttweig, Aussteller
      • Martin Eggenburg
      • Matthias I., Abt des Benediktinerstifts Göttweig (1489 - 1507)
      • Michael Welser
      • Philibert
      • Rupertus, Magister
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.