useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1451 IV 19
Signature: 1451 IV 19
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. April 1451, Rom
Der Cardinal Dominicus gibt dem Bischof von Raab die Vollmacht, den Pfarrer von Deutsch-Altenburg Oswald von Mainburg von den Censuren zu absolvieren unter angegebenen Bedingungen.
Source Regest: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 428, Nr. 1366
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Göttweig (http://www.stiftgoettweig.or.at)

  • Seal Das Siegel war nach Art der Litterae clausae an einer Schnur angehängt.
  • Material: Pergament
  • Condition: Perg. leimfleckig.
    • notes extra sigillum
      • Neben der 3. Zeile ist am linken Rande vermerkt: LIII ; auf dem Buge rechts ist vermerkt von der H. u. Tinte des Textschreibers: Ste. Hugneti; links unter dem Buge von anderer H. u. Tinte: Mersextques; von anderer H.: de Borderum. Auf der Aussenseite am oberen Rande: Paulus Feichner; am linken Höhenrande von anderer H. u. Tinte: Liber Iohannis de Ottinn(?) decret. doct.
    Graphics: 
    x
    Venerabili in Christo patri . .a dei gracia episcopo Iauriensi vel eius vicario in spiritualibus Dominicus miseracione divina tituli sancte crucis in Ierusalem presbyter cardinalis salutem et sinceram in domino caritatem. Porrectis nobis ex parte Oswaldi de Maynberg presbyteri, rectoris parrochialis ecclesie in Antiquocastro1 vestre diocesis, supplicacionibus, quantum cum deo possumus, favorabiliter annuentes auctoritate domini pape, cuius primarie curani gerimus, circumspectioni vestre committimus, quatenus ipsius presbyteri confessione diligenter audita, si inveneritis eum arma portando, ad taxillos et alios ludos illicitos ludendo, concubinam tenendo, tabernas ortos vineas prata blada et alia loca vetita et inhonesta intrando, cum excommunicationis non tamen in crimine participando ac eis et interdictis presentibus divina officia celebrando collectas et tallias decimas et alias imposiciones et debita necnon doctoribus magistris bedellis et bancariis salaria, quibus tenebatur, statutis terminis non solvendo, constituciones insuper statuta et mandata alia generalia tam provincialia quam synodalia legatorum delegatorum subdelegatorumb executorum subexecutorumque sedis apostolice iudicium ordinariorum officialium rectorum scolarium et aliorum superiorum suorum transgrediendo excommunicacionis suspensionis et interdicti incurrisse sentencias in tales generaliter promulgatas, periuria et peccata alia commisisse horasque canonicas dicere obmisisse, postquam si quibus per predicta periuria vel alias ex premissis ad satisfacionem tenetur, satisfecerit competenter, ipsum presbyterum a dictis sentenciis periuriorum reatibus horarum predictarum omissione ac peccatis suis aliis, nisi talia sint, propter que merito sit sedes apostolica consulenda, absolvatis hac vice in forma ecclesie consueta et iniuncta in de sibi pro modo culpe penitentia salutari quodque si licita fuerint iuramenta, ad eorum et horarum predictarum observanciam redeat. ut tenetur, eoque ad tempus, prout expedire videritis, a suorum ordinum execucione suspenso demum sufficienti ob eo caucione recepta, quod concubinam de cetero non tenebit, cum future vite meritum culpam preterite redimat suffragantibus sibi meritis alioque canonico non obstante super irregularitate, quam sit forte ligatus, per simplicitatem et iuris ignoranciam in suis non tamen in contemptum clavium ordinibus ministrando vel aliis se officiis inmiscendo divinis contraxit, dispensetis auctoritate predicta nostra cum eodem. Datum Rome apud Sanctum Petrum sub sigillo officii primarie XIII. kalendas maii, pontificatus domini Nicolai pape V anno quinto.
    Source Fulltext: FUCHS, Göttweig II (=FRA II/52, Wien 1901) S. 428-430

    Original dating clauseXIII. kalendas maii

    Comment

    Perg. war in einen Codex eingeheftet.


    LanguageLatein

    Notes
    1 Deutsch-Altenburg wird schon in der Matrikel v. 1429 als Pfarre aufgeführt: Altenburg (XVI) plebanus in Hainburg (Schmieder, Matricula Passav., S. 1).
    a Statt des weggelassenen Namens: Augustino (Gams, Series ep., S. 374).
    b Theilweise auf Rasur.
    Places
    • Rom
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.