useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1144-1943) 1448 III 06
Signature: 1448 III 06
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. März 1448, Wien
Johannes, Cardinallegat für Deutschland, befiehlt dem Bischof von Passau, die Pfarren Strögen und Röhrnbach neuerdings dem Stifte Altenburg zu incorporiren.
Source Regest: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 323, Nr. 396.
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Altenburg (http://www.stift-altenburg.at)

  • Material: Papier
    • Graphics: 
      x
      Leonhardus, dei et apostolice sedis episcopus Patauiensis, venerabili ac religiose in Christo sincere dilecto abbati totique conventui monasterii in Altenburg, ordinis sancti Benedicti nostre dioecesis, salutem in domino sempiternam, ad perpetuam rei memoriam. Litteris reuerendissimi in Christo patris ac domini nostri gratiosi domini Johannis miseratione diuina sancti Angeli sacrosancte Romane ecclesie dyaconi cardinalis, sancte sedis apostolice per totam Germaniam tunc legati specialiter deputati, eius vero sigillo oblongo in cordula brunatica inferius pendente sane integris illesis omnique prorsus vitio atque suspicione carentibus ea qua decuit reuerentia, ad presentationem vestram tenoris infrascripti per nos receptis. Johannes miseratione diuina sancti Angeli sacrosancte Romane ecclesie dyaconus cardinalis in Germania et nonnullis aliis partibus apostolice sedis de latere legatus specialiter deputatus, reuerendo in Christo patri domino episcopo Patauiensi salutem in domino sempiternam. Digna reddimur attentione solliciti vt in admittendis eorum votis beneuolum impartiamur assensum, qui mundanis abiectis illecebris sacre religioni dediti sub illius honestate et habitu regulari deuotum et sedulum exhibent altissimo famulatum. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dilectorum nobis in Christo abbatis et conuentus monasterii sancti Lamberti in Altenburg ordinis sancti Benedicti, Patauiensis dioecesis, petitio continebat quod licet ipsi ex fructibus redditibus et prouentibus dicti monasterii olim, antequam per dampnatum genus huiusmodi Hussite nuncupatum vna cum curiis prediis et villis eiusdem igne cremaretur, condecenter sustentari et in eadem monachi in numero copioso viuere consueuerint tamen crematione et diuturna hostilitate dictorum Hussitarum causantibus fructus huiusmodi adeo sunt diminuti, quod vix medietas religiosorum inibi iuxta ipsius fundationem esse consuetorum altissimo famulantium ex illis sustentari, nec abbas et conuentus dicti monasterii eis incumbentia onera commode perferre non possunt, quodque si sanctorum Petri et Pauli apostolorum in Stregen, cuius viginti octo, et sancti Michaelis in Rörenpach, cuius viginti, parochiales dicte dioecesis ecclesie, que de jure patronatus dicti monasterii esse dinoscuntur, et quas felicis recordationis dominus Vrbanus papa sextus per suas litteras sub certo modo et forma eidem monasterio incorporauit seu incorporari vniri et annecti mandauit, effectibus vnionum huiusmodi subsecutis, queque per religiosos dicti monasterii diu recte et in diuinis deseruite fuerunt, licet propter diuturnam hostilitatem huiusmodi ac dictorum abbatis et conuentus dicto monasterio ignis voragine vt premittitur consumpto ob invicem dispersionem per varias impetrationes devolutiones et permutationes ipse ecclesie ad clericos seculares deuenerunt, eas tenentes et possidentes de presenti, eidem monasterio, cuius centum marcharum argenti puri secundum communem extimationem valorem annuum vt asseritur non excedunt, de nouo vnirentur annectarentur et incorporentur, indigentiis necessitatibus abbatis et conuentus ac aliorum religiosorum nec non fabrice ecclesie dicti monasterii, quod reparatione non modica indigere dinoscitur, multipliciter consuleretur et cum honestate prouideretur. Quare pro parte abbatis et conuentus predictorum nobis fuit humiliter supplicatum, vt ecclesias prefatas cum omnibus juribus et pertinentiis suis eidem monasterio in perpetuum incorporare annectere et vnire atque in premissis opportune prouidere dignaremur. Nos itaque de premissis certam notitiam non habentes huiusmodi supplicationibus inclinati discretioni tue auctoritate legationis nobis commisse, et qua fungimur in hac parte, per hec scripta mandamus, quatenus ab Vlrico Freinsteter in Stregen et Johanne in Rörenpach ecclesiarum predictarum rectoribus nobis in Christo dilectis, si eas...sponte et libere in manibus tuis resignare voluerint, ab illis vel procuratoribus eorum ab ipsis ad hoc specialiter constitutis utriusque resignationem illorum huiusmodi auctoritate hac vice dumtaxat recipias et admittas, ac eis per te receptis et admissis seu alias non factis resignationibus huiusmodi, super premissis omnibus et singulis ac eorum circumstantiis vniuersis auctoritate prefata te diligenter informes, et si per informationem huiusmodi premissa vera esse repereris super quo tuam conscientiam oneramus, ecclesias predictas cum omnibus juribus et pertinentiis supradictis prefato monasterio eadem auctoritate in perpetuum vnias, incorpores et annectes, ita vt resignationibus huiusmodi per te vt premittitur receptis et admissis, vel decedentibus Vlrico et Johanne predictis, aut alias ipsas ecclesias dimittentibus, liceat abbati pro tempore existenti et conuentui huismodi per se vel alium seu alios parochialium ecclessiarum juriumque et pertinenciarum predictorum corporalem possessionem propria auctoriate apprehendere et perpetuo retinere, ac fructus redditus et prouentus ecclesiarum huiusmodi in suos necnon illarum et ipsius monasterii vsus reparationem et vtilitatem conuertere et perpetuo retinere, episcopi Patauiensis pro tempore existentis et cuiuslibet alterius super hoc licentia minime requisita, liceatque etiam eis quamlibet ecclesiarum earum peraliquem secularem presbyterum, cui vt competenter viuere et juria episcopalia soluere possit, aliqua congrua portio assignetur, aut dicti monasterii monachos ad nutum abbatis et conuentus predictorum communiter ponendos et amouendos regi facere atque gubernari; non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac monasterii et ordinis predictorum juramento, confirmatione apostolica vel quauis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus ceterisque contrariis quibuscunque, aut si aliqui super prouisionibus sibi faciendis de huiusmodi uel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus nostras uel alias litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem reseruationem et decretum uel alias quomodolibet sit processum, quasquidem litteras et processus habitt per easdem ad predictas ecclesias volumus non extendi, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem beneficiorum aliorum prejudicium generari et quibuslibet aliis priuilegiis indulgentiis et litteris, generalibus uel specialibus, quorumcunque tenorum existant, perque presentes non expressa uel totaliter non inserta, effectus earum impediri valeat quomodolibet uel differri, et de quibus quorumcunque totis tenoribus de verbo ad verbum habenda sit in nostris litteris mencio specialis, prouiso quod dicte parochiales ecclesie debitis propterea non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur. Nos enim si ad annexionem vnionem et incorporationem huiusmodi per te vigore presentium fieri contigerit, ex nunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoque quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit attempttari. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras per secretarium nostrum infrascriptum subscriptas exinde fieri nostrique sigili oblongi iussimus et fecimus appensione communiri. Datum Wienne, Patauiensis dioecesis predicte sub anno a natiuitate domini milesimo quadringentesimo, quadragesimo octauo, indictione vndecima, die vero sexta mensis Marcii pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Nicolai diuina prouidentia pape quinti anno primo. J. Vaultier secretarius.

      Original dating clausedie vero sexta mensis Marcii



      LanguageLatein
      Places
      • Wien
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.