useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1144-1943) 1447 XII 14
Signature: 1447 XII 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. December 1447, Wien
Johann Cardinallegat de latere in Deutschland ertheilt dem Stifte Altenburg einen Ablassbrief.
Source Regest: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 321, Nr. 394.
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Altenburg (http://www.stift-altenburg.at)

  • Seal Ein Siegelrest.
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      Johannes miseracione diuina sancti Angeli sacrosancte Romane ecclesie diaconus cardinalis, in Germania sancte sedis apostolice legatus de latere specialiter deputatus, vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Splendor paterne glorie, qui sua mundum illuminat inneffabili claritate, pia vota fidelium de ipsius elementissima maiestate sperancium tunc precipue benigno fauore prosequitur, cum deuota ipsorum humilitas sanctorum precibus et meritis adiuuatur. Cupientes igitur vt ecclesia monasterij sancti Lamperti in Altenburga Patauiensis diocesis congruis frequentetur honoribus, fidelesque ipsi eo libencius deuocionis causa confluant ad eandem, quo ex hoc ibidem dono celestis gracie vberius conspexerint se refectos, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui in (festivitatibus) natiuitatis circumcisionis apparicionis resurreccionis ascensionis et corporis domini nostri Jhesu Christi ac penthecostes necnon in(festivitatibus) natiuitatis purificacionis anunciacionis et assumpcionis beate Marie virginis ac natiuitatis beati Jobannis baptiste dictorum Petri et Pauli apostolorum ac sancti Benedicti sancti Lamperti Viti et sancti Laurencij, beatarumque Margarete et Katherine virginum, omniumque sanctorum ac patronorum dicte ecclesie necnon altarium et capellarum ac earum dedicacionum deuote visitauerint annuatim, et ad reparacionem et conseruacionem dictarum ecclesie altarium et capellarum calicumque librorum et aliorum ornamentorum pro diuino cultu inibi necessariorum, quocienscumque manus porrexerint adiutrices, nos cardinalis et legatus prefatus pro qualibet ipsarum festituitatum et celebritate centum dies jndulgenciarum de injunctis eis penitencijs misericorditer in domino relaxamus, presentibus vero perpetuis futuris temporibus duraturis. In quorum fidem et testimonium presentes litteras fierj , nostrique sigillj jussimus et fecimus appensione communirj. Datum Wienne dicte Patauiensis diocesis sub anno domini millesimo, quadringentesimo quadragesimo, septimo, jndictione decima, die vero decima quarta mensis Decembris, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostrj domini Nicolaj diuina prouidencia pape quinti anno primo. Jo. Vaultier secretarius.
      Source Fulltext: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 321-322

      Original dating clausedie vero decima quarta mensis Decembris



      LanguageLatein
      Places
      • Wien
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.