useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1144-1943) 1437 VII 20
Signature: 1437 VII 20
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Juli 1437, Altenburg
Mathias, episcopus Vitricensis et cooperator in pontificalibus Leonardi episcopi Patauiensis, ertheilt dem Stifte Altenburg und den Kirchen in Stregen, Röhrnbach und Fuglau nach ihrer Wiederherstellung aus der hussitischen Verwüstung einen Ablassbrief.
Source Regest: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 313, Nr. 372.
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Altenburg (http://www.stift-altenburg.at)

1 Siegel. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Nos Mathias dei et apostolice sedis gracia episcopus Vitricensis, cooperator in pontificalibus reuerendissimi in Christo patris et domini domini Leonardi eadem gratia episcopi Patauiensis vniuersis Christi fidelibus, ad quos presentes peruenerint, salutem in domino sempiternam. Splendor paterne glorie, qui sua ineffabili mundum illustrat claritate, pia vota fidelium declemencia ipsius maiestatis sperancium tunc precipue benigno fauore prosequitur, cum deuota ipsorum humilitas sanctorum precibus et meritis adiuuatur. Cum igitur monasterio sancti Lamberti in Altenburg ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis eiusque ecclesijs capellis ac altaribus annexis ex speciali comissione dicti domini episcopi Patauiensis necnon eius filialibus ecclesijs videlicet ecclesiis sanctorum Petri et Pauli apostolorum in Stregen, sancti Michahelis archangeli in Rörenpach, et sancti Nicolai in Fukla dicte Patauiensis diocesis post lamentabilem nephandissimorum hereticorum videlicet Hussitarum execracionem conbustionem destruccionem domini auxiliante prima die mensis July et inmediate quatuor diebus sequentibus consecracionis et reconciliacionis beneficium inpenderimus, et quia diuine disposicionis arbitrio ad huiusmodi pontificatus simus assumpti, beneficium et hoc inter alias karitatis operas et sollicitudines votis ardentibus affectamus, qualiter vigili et operoso ministerio fideles Christi acceptabiles nos reddamus. Cupientes ergo Christi fideles quibusdam muneribus allectiuis videlicet indulgenciarum et peccatorum remissionibus ad deuocionem invitare, et ut eciam dictum monasterium eius ecclesie filiales et capelle antefate congruis honoribus frequententur et a Christi fidelibus ingiter venerentur, omnibus vere penitentibus confessis et contritis, qui in festiuitatibus infrasriptis videlicet natiuitatis circumcisionis epyphanie parasceuene resurreccionis ascensionis domini nostri Jhesu Christi et penthecosten et in omnibus festiuitatibus beate virginis Marie et in festiuitatibus sancti Johannis Baptiste et beatorum Petri et Pauli apostolorum et beatorum martirum Stephani Laurencyque beatorum Martini episcopi Leonardi confessoris Benedicti abbatis, sanctarum virginum Barbare Dorothee vndecim milium virginum necnon in festiuitatibus... ac dedicacione earundem ecclesiarum sew capellarum et presertim in dedicacione predicti monasterij, cuius dedicacionem futuris temporibus dominica, qua in ecclesia dei canitur "Misericordia domini" volumus celebrari, causa deuocionis confluxerint ibique deo et sanctis eius vota persoluerint, seu manus porrexerint adiutrices, de omnipotentis dei misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli confisi suffragijs quadraginta dies indulgenciarum de iniunctis eis penitencijs misericorditer in domiuo relaxamus nostri sub appensione sigilli. Datum in Altenburg, Sabbato ante Marie Magdalene, anno domini M. quadricentesimo trigesimo septimo.
    Source Fulltext: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 313-314

    Original dating clauseSabbato ante Marie Magdalene



    LanguageLatein
    Places
    • Altenburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.