useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1358-1590) 1448 04 18
Signature: 1448 04 18
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. April 1448
„Ioannes Sancti Angeli ….. diaconus cardinalis in Germania et nonnullis aliis partibus apostolice sedis de latere legatus” verleiht den Gläubigen, die an den Festen Weihnachten, Beschneidung, Erscheinung, Ostern, Himmelfahrt, Pfingsten, Fronleichnam, Mariä Geburt, Verkündigung, Reinigung und Himmelfahrt, Johann Baptist, Petrus und Paulus und Kirchenweihe die Sakramente empfangen, die Pfarrkirche Weitra besuchen und für sie einen Beitrag leisten, 100 Tage Ablass.  


Current repository
PfA Weitra

  • SealHängesiegel, stark beschädigt
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      (1) Johannes miseracione divina Sancti Angeli sacrosancte Romane ecclesie diaconus Cardinalis in Ger- (2) manie et nonnullis aliis partibus apostolice sedis de latere Legatus specialiter deputatus Universis et singulis Christi fidelibus (3) presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Splendor paterne glorie qui sua mundum illuminat ineffabili cl- (4) aritate vota fidelium de ipsius clementissima maiestate sperantium tunc precipue benigno favore prosequitur, cum devota (5) ipsorum humilitas sanctorum precibus et meritis adiuvatur. Cupientes igitur, ut parochialis ecclesia Sancti Petri apostoli in Wie- (6) tra pataviensis dioecesis congruis frequentetur honoribus fidelesque ipsi eo libencius devotionis causa confluant ad eandem, (7) quo ibidem dono celestis gracie uberius conspexerint se refectos a Christi quoque fidelibus iugiter veneretur. De omnipotentis dei (8) misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus et singulis vere penitentibus et confessis, (9) qui dictam ecclesiam in Nativitatis Circumcisionis Epiphanie Resurrectionis et Ascensionis et Corporis domini nostri (10) Jesu Christi ac Penthecostes nec non Nativitatis Annunciacionis Purificationis et Assumptionis beate Marie semper vir- (11) ginis ac Nativitatis beati Johannis Baprtiste dictorumque Petri et Pauli Apostolorum Omniumque Sanctorum ac aliorum (12) patronorum pedicte Ecclesie et ipsius Ecclesie dedecationis festivitatibus et celebritate devote visitaverint annuatim et ad repa- (13) rationem conservationem ac augmentationem Calicum librorumque vestimentorumque et aliorum ornamentorum pro divino cultu in- (14) ibi necessariorum quotienscumque manus porrexerint adiutrices, nos Cardinalis et legatus prefatus pro qualibet ipsarum (15) festivitatum et celebritate ac dedicatione centum dies Indulgentiarum de iniunctis eis penitentiis misericorditer in do- (16)mino relaxamus prensentibus vero perpetuis futuris temporibus duraturis. In quorum fidem et testimonium pre- (17)missorum presentes litteras per secretarium nostrum infra scriptum subscriptas exinde fieri nostrique sigilli oblongi (18) iussimus et fecimus appressione communiri. Datum in Weitra predicti pataviensis dioeceseos sub anno Millesimo qua- (19) dringentesimo quadragesimo octavo indictione undecima die vero decima octava mensis Aprilis Pntificatus sanctissimi (20) in Christo patris et domini nostri domini Nicolai divina providencia pape quinti anno secundo. J. Vaultier Secretarius

      Original dating clausedie decima octava mensis Aprilis

      Editions
      • Plesser, VI., S. 422


      LanguageLatein
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.