Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1284 IX 27
Signature: 1284 IX 27
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. September 1284, Gleink
Johann, Erzbischof von Capadocien und päpstlicher Legat in Spanien, erteilt der Kirche Gleink während seines dortigen Aufenthaltes Ablass.Source Regest:
OÖUB 4 (Wien 1867) S. 25-26, Nr. 28
OÖUB 4 (Wien 1867) S. 25-26, Nr. 28
Current repository:
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)


Aus einem Kopialbuch des 17. Jahrhunderts aus Gleink
Vniuersis Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris, ad quos peruenerit praesens scriptum, Joannes miseratione diuina Sacroe Capadocioe Ecclesioe Archiepiscopus Regni Armenioe maioris Apostolicoe sedis legatus Salutem in eo, qui Crucifixus, mortuus, Sepultus die tertia resurrexit. Quoniam Sedes Apostolica, quae omnium Ecclesiarum cunctorumque fidelium caput esse noscitur et magistra, consueuit liberalem se petentibus exhibere non Solum in gratijs Priuilegij specialis uerum etiam in remissionibus indulgentiae communis, Hinc est, quod Sanctissimus Pater et Dominus Papa Martinus Quartus Nos Joannem Capadociae Ecclesiae Archiepiscopum, Armeniae Regni maioris (sic) ad Partes Hispanioe destinauit legationis nobis plenariae officium iniungendo, vt more Samaritani vulnerati peccatis appropiantes vinum correctionis et misericordiae infunderemus conscientijs sanitatis, Cumque ad dictae legationis nobis a Summo Pontifice commissae nobis effectui mancipandum iter assumpsissemus et per Noricorum territoria transitum faceremus, ad Monasterium sanctae et intemeratae Genitricis Dei Mariae Virginis gloriosas et beati Andreae Apostoli ordinis Sancti Benedicti Patauiensis Dioecesis quam plurimis laboribus fatigati diuertimus nobis et nostris euectionibus quietem et commodum inquirentes. Verum dicti Monasterij Pater et Abbas Otto nomine Vnacum uniuersis Fratribus nos suscepit in visceribus charitatis Cumque ab eisdem Fratribus et Patre loci intellexissemus illuc ob indulgentiam populorum frequentiam aduentare, pietate permoti nihilominus consulentes populi deuotioni, ne labor eorum foret irritus et inannis, Authoritate nobis commissa legationis dicto loco quadraginta Criminalium dierum et centum venialium indulgentias concessimus in perpetuum duraturas omnibus uere confessis et contritis, qui in festis dedicationum et Patronorum dicti Monasterij et omnium Capellarum eiusdem loci illuc concurrerint deuotionis gratia, Ita tamen, quod dicta indulgentia uiginti tantum dierum Festorum Sanctorum et dedicationum omnium annis Singulis non excedant (sic.) dies vero Patronorum et dedicationum, in quibus praedictae indulgentiae sunt concessae, hic interserimus et praesentibus annotamus, videlicet in quolibet festo gloriosse Virginis Mariae Matris Domini et in dedicatione Capellae eiusdem, in natali et in decollatione Praecursoris Joannis Baptistae, Item in festo Joannis Euangelistae et ad Portam latinam, in dedicatione Altaris eiusdem, Item in Capella Sancti Spiritus in Pentecoste et in dedicatione eiusdem Capellae, Item in inuentione et in exaltatione Sanctae Crucis, in dedicatione eiusdem Altaris, Item in festo Patroni Principalis scilicet beati Andreae Apostoli quadraginta criminalium et annum venialium, Item in festo Sancti Nicolai et in dedicatione ipsius Altaris, Item in festo Sanctae Mariae Magdalenae et in dedicatione ipsius Altaris, Item in festo Sancti Benedicti, Item in festo Beatae Marthae hospitae Jesu Christi quolibet dierum dictorum quadraginta dies criminalium et centum uenialium perpetuo misericorditer in Christo relaxamus. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem praesens scriptum nostri sigilli caractere fecimus consignari, quia certe magnus fauor debetur eis, qui nos exules inopes ac etiam peregrinos ad humanitatis debitum cum abundantia charitatis in Vniuersalis Ecclesiae praecipue et nostrae fauorabiliter negotio receperunt. Datum apud Monasterium Glunicense Anno Gratiae millesimo Ducentesimo octuagesimo quarto, Indictione decima tertia, in festo Martyrum Cosmae et Damiani.
Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 25-26, Nr. 28
Original dating clause: in festo Martyrum Cosmae et Damiani
Language:
Places
- Gleink
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Gleink (1088-1762) 1284 IX 27, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-OOeLA/GleinkOSB/1284_IX_27/charter>, accessed 2025-05-02+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success