Charter: Urkunden Gleink (1088-1762) 1275 VIII 08
Signature: 1275 VIII 08
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. August 1275, Schloss Steyr
Burchart von Klingberg, Marschall in Böhmen und Hauptmann zu Enns, bestätigt dem Kloster Gleink den Besitz der Pfarre Hadershofen.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 430-431, Nr. 468
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 430-431, Nr. 468
Current repository:
OÖLA Linz Bestand Gleink (www.landesarchiv-ooe.at/)
Mit 1 Siegel
Material: Pergament


PvRchardus de Klinberch Marsalchvs, Regni Bohemie, Capitaneus Anesi Omnibus intuentibus presens scriptum salutem in perpetuum. Quia sepe labuntur A memoria, que scripture testimonio non firmantur, Idcirco prudens hominum sagacitas defectum huiusmodi solet multociens confirmatoriis Litteris preuenire. Quapropter vniuersis et singulis cupimus fore notum, quod Poppo de GRvnenpurch ob remedium sue anime ac incrementum salutis Juspatronatus in Ecclesia Hedershouen dicta, quod sibi a suis progenitoribus conpetebat, Glunicensi Monasterio tradidit propter deum de consensu omnium heredum et parentum suorum consilio meliorum. Adiecit autem pater et dominus venerabilis Patauiensis Ecclesie Episcopus cum plena suj Capituli voluntate Ivs, quod Rectori Ecclesie supradicte in decimis et dotibus adtinebat, volens, vt seruata ibidem instituta Clerico ex Priuilegiis portione Glunicensis Ecclesia deinceps per residuum melioris prebende beneficio subleuetur. Cum igitur, quod in potestatem dictj Monasterij sic transiuit, sub defensionis gratia domini nostRi Regis sicut et alia bona sua, quibus non inmerito taliter adunatur, perpetuo debeat confouerj, vt sub vnius Aduocatie tytulo decetero sepedictum Monasterium quo ad huiusmodj saluum existat, ecce nos de iussu et iusticia dictj dominj nostri Regis Aduocatiam cum dotibus et decimis et hominibus Hedershofensis Ecclesie memorate ad manus et potestatem Serenissimi dominj nostri Regis specialiter adtrahentes in defensionis tutela sepius memorate semper uolumus tales esse domino concedente, quod non solum Ecclesie Glunicensi proficiat in presentj, sed etiam honorj prefati dominj nostri pariter et salutj conpetat in futurum, vt sic a Judicibus provincie homines et bona Hedershofensis Ecclesie decetero sint inmvnes, quod nec ad suum placitum judices ipsos venire coartent nec de bonis ipsorum se aliqualiter intromittant, que debent Glunicensi Monasterio per omnia salua esse. Sed si fur uel aliquis Reus mortis repertus fuerit in bonis eisdem, cum solis vestibus, quas cingulo clausas habet, seculari ivdicio assignetur. Vt autem ab omnibus nostris successoribus istud seruetur diligentius inconcussum et Judices ac alij partium illarum incole non ignorent, presentem paginam nostro sigillo iussimus conmunirj. Datum in Castro StiRie Anno dominj Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Qvinto In festo Assumptionis beate viRginis MaRie Indicione TeRtia.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 430-431, Nr. 468
Original dating clause: In festo Assumptionis beate viRginis MaRie
Editions:
- Kurz, Beiträge III. 355.
Language:
Places
- Schloss Steyr
Oberösterreichisches Landesarchiv, Urkunden Gleink (1088-1762) 1275 VIII 08, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AT-OOeLA/GleinkOSB/1275_VIII_08/charter>, accessed 2025-07-26+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success