useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1331 X 01
Signature: 1331 X 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Oktober 1331, Garsten
Bischof Albert von Passau bestätiget die Schenkung des Abbtes Otto von Garsten bestehend in 26 Bänden von Büchern an die Bibliothek des Klosters, welche ein Mitglied desselben, Fr. Johannes, zusammen geschrieben hatte, und gebietet, kein Stück davon zu veräussern, sondern den Inhalt derselben fleissig zu lesen.
Source Regest: OÖUB 6 (Wien 1872) S. 37ff., Nr. 31
 

orig.
  • Current repository
  • OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)

  • Seal Mit zwei an Pergamentstreifen hängenden Siegeln im ungefärbten Wachse, beide von elliptischer Form.Das erste stellet den Abbt Otto stehend im Ordenskleide und blossen Haupte dar, in der Rechten das Pastorale, in der Linken ein Buch vor der Brust haltend. Die Inschrift ist ziemlich undeutlich geworden und lautet: Sig.Ottonis Dei. Gratia. Abbatis. Gerstens. Das Siegel des Bischofes befindet sieh an der linken Seite der Urkunde, in welchem er im Ornate Mit der Infel auf dem Haupte sitzend erscheint, die Rechte aufgehoben, in der Linken den Stab haltend. Auf jeder Seite des Sitzes ist ein aufwärts steigender Wolf zu sehen. Die Umschrift: † Albertus. Dei. Gracia. Pataviensis Ecclesie. Eps.
  • Material: Pergament
    • Graphics: 
      x
      Albertus dei gracia Ecclesie Patauiensis Episcopus vniuensis Christi fidelibus, ad quos presentes peruenerint, salutem in domino. Humane conditionis sev nominis mutabilitas, que per singula momenta tamquam aqua decurrens nascendo et moriendo quodam ordine naturali dilabitur, hac potissimum, ne similiter transeat cum tempore, sollerti vigilantia stabilitur, si aut bone operationis merito aut beate posteritatis pignore fulciatur, sapiente pro eorum altero attestante: Memoria iusti cum laudibus. Et iterum: Mortuus est pater eius et quasi non est mortuus, similem enim sibi filium dereliquit. Sane cum venerabilis frater et dominus Otto Abbas Monasterij Sancte Marie in Goersten nostre Dyocesis preter insignia edificiorum, que in eadem Ecclesia decorem domus et habitationis domini diligens infatigabiliter est operatus, Bibliothecam nichilominus eiusdem Ecclesie donatione Librorum quorundam viginti et sex videlicet voluminum numero solliciludine et industria fratris Johannis dicti Monasterij professi elaboratorum satis habundeque decorauerit et ditarit, ipsius memoriam et nomen apud posteros cum laudibus tanto dignius eatenus credimus reflorere, quanto affectuosius et deuotius hiis pietatis operibus insudauit. Librorum autem predictorum sunt tituli infrascripti. Primo Biblia ponenda sit ordine sicuti ratione, Item libri Theologie, scilicet quatuor Volumina postillata Thome super quatuor libros evangeliorum, Item Summa Theologie Thome Volumina duo, scilicet prima pars Theologie et Secunda Secunde. Item Summa Thome contra gentiles, Item Albertus super Secundum sententiarum. Item Thomas super tertium et quartum sententiarum, Volumina duo, Item Secretum sine Sigillum Thome de sacramento Corporis Christi, Item expositio Apokalipsis, Item Libri Juris Volumina quatuor, scilicet Decretales, Sextus Decretalium, Decretum et Summa Johannis, que intitulatur Causarum siue confessionum. Item speciales libri de beata virgine, volumina quatuor, scilicet Laudes Thome, Item Sermones Anshelmi el Bernhardi Clarauallensis et Magistri frogrimi, Item Biblia beate virginis, Item de infantia saluatoris, siue vita beate virginis et Speculum beate virginis in uno volumine, Item libri minoris quantitatis, scilicet Summa Theologice veritatis, Item Nona Legenda, Item Sermones Chunradini, Item alij Sermones de Sanctis per circulum anni, Item Secretum secretorum Aristotelis, Diuinum igitur cultum amplectentes, et prout expedit nostrique interest, promouere studiosius cupientes, eandem donationem laudabilem in singulis suis partibus sacramus, approbamus, ratificamus ipsam sacram, ratam et approbatam presentibus protestantes, mandantes, ne quis predictos libros aut eorum quemlibet a supradicto Monasterio quoquo modo alienare audeat vel presumat. Siquis vero, quod absit, huiusmodi sacrilegium conmittere presumpserit, distractionis, venditionis vel alienationis titulo qualieunque preter penam sacrilegii, quam eundem eo ipso incurrere volumus djstractionem, venditionem sev alienationem circa premissos libros aut eorum quemlibet factas auctoritate presentium censemus irritas et inanes. Verum quia omne bonum in conmune deductum plus proficit et clarius elucescit tam ad honorem dei et conmendationem Ordinis quam etiam ad edificationem fratrum Monasterij supradicti, memoratos libros in Conuentum pro tempore et prout visum fuerit recitari frequentius precipimus et audiri hortantes fratres eosdem supplicare deo omnium bonorum retributori, vt pro collatione et donatione munerum eorundem donatoribus conferatur ea, que firma est, expectatio futurorum. Et vt premissa et premissorum singula in sue permaneant robore firmitatis, presentes Sigillorum nostri ac prefati domini Ottonis Abbatis dicti Monasterii munimine voluimus insigniri. Datum in supradicto Monasterio Garsten Anno domini M.° ccc.° xxxj.° in die Sancti Remigij Episcopi et confessoris.
      Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1872) S. 37ff., Nr. 31

      Original dating clausedie Sancti Remigij Episcopi et confessoris



      LanguageLatein
      Places
      • Garsten
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.