useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Salzburg, Domkapitel (831-1802) AUR 1186 III 30
Signature: AUR 1186 III 30
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. März 1186, Verona
Papst Urban III. bestätigt dem Domkapitel seine Rechte und Besitzungen und erlaubt zur Zeit eines Interdikts unter gewissen Einschränkungen Gottesdienste zu halten.
Source Regest: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 607.
 

orig.
  • Current repository
  • HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)

  • SealSiegel an grüngelber Seide
    • Graphics: 

      cop.
      Kop.-B. d. Domkap, f. 17' (D).

          x
          Urbanus episcopus servus servorum dei dilectis filiis Gundacgera) preposito sancti Rudberti Saltiburgensisb) ecclesie fratribus tam presentibus quam futuris canonicam vitam professis in perpetuum. ||
          Quotiens * a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertiri. Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatam ecclesiam sancti Rudberti, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar predecessoris nostri felicis recordationis Eugenii pape sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communinus, in primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus qui secundum deum et beati Augustini regulam atque institutionem * bone memorie Chunradi quondam Salbburgensisa) archiepiscopi in eodem loco institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. * Preterea quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia = VU = vocabulis: Locum ipsum in quo prefata vestra ecclesia sita est cum omnibus pertinentiis suis. Sancimus etiam, ut nullus de loco in quo statuti estis, audeat vos ammoverec) aut ordinem alterius professionis super vos inducere. Sane novalium vestrorum que propriis manibus vel sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum decimas a vobis nullus extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos ad conversionem recipere et eos sine contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem, nisi artioris religionis optentu, sine prioris sui licentia fas sit ab eodem loco discedere, discedentem vero absque communium litterarum cautione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare. Obeunte vero te nunc eiusdem loci preposito vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum. Nulli etiam episcopo licentia pateat angarias vel alias novas exactiones canonice quieti et religioni contrarias vobis vel ecclesie vestre imponere. Prohibemus ergo, ut nullus vestre ecclesie advocatus alium pro se substituere vel vos iniustis vexationibus fatigare presumat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia * integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolie auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica = VU = nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine dei et domini * nostri Iesu Christi aliena fiat. * Cunctis = VU = premia eterne pacis inveniant. Amen amen amen. ||
          R.d) Ego Vrbanus catholice ecclesie episcopus M||
          + Egoe) Henricus Albanensis episcopus ss.||
          + Ego Theobaldus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss.||
          + Egof) Iohannes presbiter cardinalis tit. sancti Marci ss.||
          + Ego Albinus presbiter cardinalis tit. sancte Crucis in Ierusalem ss.||
          + Ego Melior presbiter cardinalis sanctorum Iohannis et Pauli tit. Pagmachii ss.||
          + Egog) Gratianus sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss.||
          + Ego Petrus sancti Nicholai in carcere Tulliano diaconus cardinalis ss.||
          Dat. Veron. per manum Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii, III kal. april., indictione quarta, incarnationis dominice anno MoCoLXXXVI, pontificatus vero domni Urbani pape III anno primo.||
          Bh)
          Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 607-609.

          Original dating clauseIII. kal. april., indictione quarta, incarnationis dominice anno MCLXXXVI, pontificatus vero domni Urbani pape III anno primo

          Editions
          • SUB II 446 - Reg. Juvavia 537 a. - Meiller, RAS 453 Ann). 13. - Jaffe-Löwenfeld, RP2 2 n° 15.573. - Brackmann, Germania pontif. 1, 50 n° 14. VU ist n° 329.
          Secondary Literature
          • Plugk-Harttung, Neues Archiv 7, 113 no 239.


          LanguageLatein

          Notes
          a) A. b) ursprünglich N, dann in ti korr. A.c) amo auf Rasur A.d) Inschrift: ad te domine levavi animam meam, das Kreuz von anderer Hand und Tinte.e) mittlere Kolumne alle Unterschriften von verschiedenen Händen.f) linke Kolumne, auf diese erste Unterschrift folgen zwei leere Zeilen.g) rechte Kolumne folgen ebenfalls zwei leere Zeilen.h) an grüngelber Seide Apostelstempel 5, Namensstempel 23.
          Places
          • Verona
             
            x
            There are no annotations available for this image!
            The annotation you selected is not linked to a markup element!
            Related to:
            Content:
            Additional Description:
            A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.