Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[17. Jänner 1742]
Die 17. Januarij [1742]congegatio plenaria praesentibus P. Sp. Cl. et Exc. DD. Deimbl, Albrecht, Foki, Paminger, Silveri, Anderler, Vogl, Fezer, Proski, Hirsch, Diettman, Rauch jun., Steindl, Hentschl, Knoblach, Schram, Plencius, Falniz, Freund jun., Paesmayr, Marheer, Juschiz, Ruck.
1. Exc. D. collega Knoblach petit absolutionem ratione f### officij quaestoriatus in coligenda pecunia pro sustentatione militiae accademicae, quam Exc. D. Dr. Fezer a venerabile consistorio constituto commissario extradidit et quiottantias protulit, et conclusum fuit aequam esse suum petitum, de reliquo per venerabile consistorium universitatis caeteri solutionem restantes DD. collegae cum pellantur, et si id non sufecerit, detrahatur illis a iuribus.
2. Joannes Penz, pro stipendio Emericano, et Leonardus Antonius Mller, et Adamus Michael Weiss pro Stumpfiano supplicantes medicinae studiosi, remissi sunt pro parere ad D. superintendentes.
3. DD. superintendentes fundationis Stumpfianae dant favorabilem relationem pro medicinae studiosis Joanne Antonio Mainone et ipsi indultum est.
fol. 243v
4. Maria Theresia Pollmayrin, obstetrix e senioribus, et Maria Magdalena Fischerin e junioribus supplicantes pro adiutricibus. Primae indulsit facultas, secunda vero passa est repulsam, uti
5. Josepha Biedermanin, adiutrix apud obstetricem Braunin, pro examine supplicans tulit negativam.
6. Tres baccalaurei, Josephus Haberman, Franciscus Gamnig et Alexander Mayr supplicnates pro uno stipendio Emericano remissi pro parere ad DD. superintendentes.
7. Barbara Kramerin, et Constantia Pichlerin rogantes subsidium tulerunt negativam.
8. Catharina Gözin denunciat pseudopracticum Franciscum Carbonelli, quod iterato malam curam adhibuerit, quia veroa### gus factus hinc conclusum, ut casus hic ad acta ponatur,##iterati redux fieret, inquiratur in illum.
9. Magdalena Fidlerin, adiutrix quondam apud Christinam Lebhartin instat contra illam solutionem datorum pecuniarum, et conclusum, ut citetur et adigatur ad eam.
10. Nominatus agyrta D. Fester supplicat excelsum regimen, ut ei licentiam impertiretur suam famosam tincturam vitae divendendi et per novellas Viennenses publico notificandi, quod nobis pro parere transmissum est, sed conclusit facultas, id approbare non posse, cum in data sua inscriptione nec ipse sciat quid sit, nec regulis medicis consonu sit.
11. Lectum est decretum a venerabile consistorio missum ut provideatur, quos actus anatomicus produci possit? Et remissum est, hoc negotium in congegatio pertractandum, ad quam denominati sunt P. M. Cl. et Exc. D. Dr. de Bassand, Weber, Kirchschlager, Deimbl, Freund sen., Paminger, Vogl, Fezer, Hirsch.
12. Lectae sunt litterae a M. D. Dr. de Gerstorff, Sp. D. prodecano et Dr. Plencius scriptae, in quibus nil certi de sufirendo# decanatu manere intellegere potuit facultas, nisi gratius ei fore si ius suum in subsequentem annum transferretur et pro hoc anno alius ex DD. mediacribus eligeretur decanus. Sed notario demandatum est scribere, quod in translationem condescendere non possit facultas de reliquo gratum erit, si ma### susceperit, dumodo terminus reditus trimestre non longius excedat.
fol.244r
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.918, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.918/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success