Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[6. Dezember 1741]
Die 6. Decembris: Congegatio ultima plenaria praesentibus P. M. Sp. Cl. et Exc. DD. Ruck sen., Pensa, Deimbl, Albrecht, Kramer, Freund sen., Paminger, Sylveri, Anderler, Czeppl, Vogl, Höltl, Scholz, Fezer, Haider, Proski, Hirsch, Rauch jun., Steindl, Knoblach, Schram, Plencius, Freund jun., Paesmayr, Hauzinger, Marheer, Juschiz, Ruck jun., Knöring, Mollitor.
####
fol.242v
1. Relatum est, quod apud excelsum regimen habita fuerit congregatio in puncto magistratus Crembsensis protestantis contra habitam visitationem sine invitatione eiusdem, et physici loci in qua vero causidicus constitutus magistratus neutique cedere volebat, hinc commissio eventualiter concepit decretationem, ut in posteris visitationibus magistratui quidem ea insinuanda sit absque tn praesentia qua commissarij cuiusdem, physicus vero si de gremio facultatis, vel ab ea approbatus non sit, accensus non esse, quod placuit facultati.
2. Lecta fuerunt acta huius decanatus DD. censoribus revisionem tradenda.
3. Praestitis praestandis pro baccalureatus gradu candidati Josephus Haberman, Franciscus Gamnig, Alexander Mayr et Josephus Pacher solito more in medicinae baccalaureos formati sunt.
4. Tandem Sp. D. decanus absoluto suo decanatus officio idem in manus facultatis consignavit, et pro futuro D. Sp. P. et M. D. exrectore solito confirmavit, si tamen propter absentiam suam ad litteras Sp. D. exdecani rescripserit, se id acceptare velle, et terminum quemdam futuri reditus annunciaverit.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.915, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.915/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success