Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[23. Juli 1740]
Die 23. Julij: Congegatio publica praesentibus PP. MM. Sp. Cl. et Exc. DD. Ruck, Habersack, Maderer, Deimbl, Rauch, Quarin, Silveri, Andreler, Vogl, Pfundtheller, mannagetta, Haider, Weigant, Mack, Kessler, Proski, Hirsch, Diettman, Rauch jun., Hentschl, Knoblach, Schram, Plencius, Holzbauer, gelhard, Schellenberg, Falniz, FRreudn, sabiz, Peasmayr, Hauzinger, Marheer, Juschiz, mannenbach jun., Ruck jun.
1.####
2. DD. superintendentes fundationis Emericanae favorabilem dant relaionem fruendi stipendij ex studiosis pro Antonio Quarin, Francisco Gamnig, Josepho Heberman, carolo Pichler et Joanne Baptista Schein ex ### pro
fol.219r
Anna maria Schweigerin, olim in servitijs M. D. de garelli et maria Anna Pfundsteinerin apud Exc. D. Dr. Steindl, quibus etiam collatum fuit, studiosus autem medicinae Vitus Alexander Mayer, etiam pro hoc stipendio supplicans ad patientiam proximae aperturae remissus est, similiter
3. Joannes Antonius Mainone pro Stumpfiano et josephus Wollff pro Buttneriano supplicantes medicinae studiosi remissi sunt pro paere ad DD. superintendentes dictarum fundationum.
4. Maria Anna Ostermanin, obstetrix suburbana supplicat pro inscriptione adiutricis, et cum inter nummerum non sit, tulit negativam.
5. Anna Maria Pallestrin adiutrix inscripta ad obstetricem Annam Mariam Hueberin, conqueritur contra magistram suam, quod illam amplius in disciplinam tolerare nolit, ideo petit resctionem datarum pecunaiarum, et factarum huc usque expensarum, quae cusa delata fuit ad commissionem.
6. Maria Rosalia Lehrin, vidua in domo pauperum instat pro subsidio, et conclusum, si quis facta collectione ne separata contribuere velit, liberum est.
7. Cum pp. Dominicani contra facultatem cusam vis factae apud excelsum regimen urgeant, ideo, ne ultra in commissionibus facultas partem agat, danda ad excelsum regimen informatio lecta et approbata fuit.
8. Propositum fuit, quod D. prefectus D. Lichtenthall# illegitime practicnates agigere velit, dumodo a facultate litteras compassales suo principi monstrare possit, ideoque conclusum fuit, ut expediantur.
9. Exc. D. Franciscus Xaverius Knöring ante annum ad facultatem repetens supplicat pro sessione, cui etiam facta prius deprecatione de non bene gestis in sua disputatione, deposito iuramento et aureo eadem concessa fuit.
10. et ultimo: exc. D. Dr. Molitor reassumpsit casus resolutionem antequam vero eandem aggrederetur, mentio facta fuit, utrum
fol.219v
non expediret, si priusquam repetens resolveret casum idem coram facultate praelegeretur, ut conclusio fieri posset an casus clarus sit nec ne? Et iudicavit facultas omnino, quo facto resolvit casum passionis Iliaca# sorte ab Exc. D. Dr. Hauzinger propositum, quem quidem attigit, sed iterato tenuiter tam theorice quam practice resolvit, cum severa tamen admonitione et iniunctione frequentationis Nosocomiorum admissus fuit ad aph. et sorte accepit 16., sect. 1.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.845, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.845/charter>, accessed 2025-06-18+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success