Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1736-1740
[26. Jänner 1736]
Congregatio prima plenaria habita 26. Januarij 1736 praesentibus Sp. Praenobilis ac Exc. DD. Pensa, Freundt, Foki, Paminger, Vogl, Scholz, Mannagetta, Fezer, Haider, Weigant, Salomon, Proski, Knittlmayr, Hirsch, Diettman, Rauch, Steindl, Hentschl, Knobloch, Schram, Plencius, Gellhard, Schellenberger, Lebzeltern, Engl, Linz.
1mo Praelectum fuerat decretum intimatorium ab aula per venerabile consistorium universitatis ad facultatem medicnam transmissum, quo, cum novam cathedram anatomicum augustissimus noster imperator fundasset, eandem Praenobilis# ac Cl. D. Francisco Xaverio Mannagetta instutionum medicarum antea P. P. et Ord.# collatam esse, significatur.1
2do Relatio facta fuerat in negotio concernente Catharinam Stephanin obstetricem, quae, cum inuste diffamata fuisset, quod in puerperae utero secundinas post foetum reliquisset, cum antea iam inclytae facultatis auxilium restituendae famae causa implorasset, et etiam facultas compassales litteras ad magistratum civicum expedijsset, non tamen petita satisfactio subsecuta fuisset, tandem ex haec motivo ad universitatis consistorium confugiens quaestioni themae dedit, an facultati medicae judicatura competat hanc, cum in rebus artis praeter facultatem medicam partim ex privilegijs, partim ex ducentorem et ultra annorum quieta possessione nemini competere defensum fuisset, revocatae a consistorio ad facultatem obstetrici, et correptae, quod primam et veram suam instantiam deseruerit, ab inclyta facultate medica vi redicatoriae litterae exaratae fuere.2 (fol.151v)
3tio Pariter cum a judicio aulae mareschallico compassales ad universitatis consistorium litterae transmitterentur, quatenus per decretum facultati medicae imponeretur, ut petitum ab aegro quodam chyrurgi Retter sostrum libraretur, et determinaretur. Conclusum fuerat in commissione medica, quod cum alia dicasteria immediate per compassales cum inclyta facultate medica correspondeant, ad consistorij decretum respondendum non esse et ni ipsemet chyrurgus ad facultatem instantiam fuerit, labori parcendum, quorsum quidem se obtulit, sed huiusque non fecit.3
4to Arrogans sibi titulum medicinae doctoris impostor Nurischan citatus est. Non tamen comparuit, sed de non amplius exercenda praxi medica reversales exhibuit, quemobrem denuo citatus comparuit, et fassus est, se et philosophico et medico destitutum# studio, nullum consequenter gradum possidere. Interdicta proinde praxi et severa circa titulam admonitione facta dimissus est.4
5to Cum parochus in Waring examinatam a facultate medica et susceptam a comunitate loci obstetricem abigere, huicque aliam non examinatam, sed pro adiutrice ante annum inscriptam surrogare omni vi tentasset, facto ad facultatem obstetricis recursu, adiutrix citata, et de intentata illicita praxi imposterum abstinenda severe correpta, et admonita fuit. Parocho autem instanti nuntiatum, ut animarum non corporum curam gerat.#
6to Citato putatitio ophtalmiatro Dalincourt, fatenti simul se ex veris artis regulis methodum suam non didicisse, ul#ro meum exercitium sub comminatione interdictum est.
7mo Delata fuit a Sauharario quodam occasione huius quod binae ipsi proles ex variolis decesserint, Theresia Millehnerin obstetrix, quod ad variolarum curam aquam a tibialifice in Platea Patris Nostri componi solitam speciale remedium recommendaverit, citata et desuper severissime correpta, sub carcerum aut inhibendae plane praxeos poena ulteriori aquae huius commendatione interdicta est. (fol.152r)
8vo Eodem in casu Exc. supremi regnantis aulae praefecti camerarius nomine Constantinus Veczal detectus est, quod remedium ordinaverit. Hinc modeste admonitus fuit, ut illicita praxi imposterim abstineat.
9no Supra allegatur tibialifex bis, et quidem secunda vice cum admonitione citatus, non comparuit, quapropter conslusum, ut tertia vice adhuc citetur, et ni comparuerit ad carceres ducatur, non obstante excusatione prolata, quod ad judicum aulae mareschalicum pertineat.
10mo Transmissum fuerat ab excelsum regimine per consistorium universitatis, ut balneatores in Stamerstorff,et Lang Enzerstorff examinentur. Conclusum est, ut citentur ambo ad examen, regimini vero fiat desuper demonstratio.5si
11mo1 Supplicat D. Jans, prosector et demonstrator anatomicus, quatenus stante infirmitate sua ad continuandas demonstrationes anatomicas chyrurgum Mitschko substituere ipsi liceret, et annuit facultas pro hoc vice substitutioni.
12mo Obstetrix Hueberin vulgo Beschauerin dicta, supplicat pro inscriptione adiutricis. Resolvit facultas, ut, licet ratione senij ipsi non competeret, in considerationem tamen frequentium observationum ipsi concedatur.
13tito In eodem puncto comparet Clara Rappoltin obstetrix, sed cum praxi destituta sit, negativam habuit.
14to Magdalena Henglin, adiutrix ad S. Marcum instat, ut ab una magistra ad aliam transferretur. Hinc, cum et allegata motiva sufficientia inventa fuerint, consensit gratiose facultas.
15to Supplicant obstetrices ad S. Udalicum, quatenus pseudopraxis obstetricaria ibi inhiberetur, et resolvit facultas, ut illicitae practicantes per pedellum abigantur.
16to Suscepit facultas dedicationem thesium pro disputatione baccalaureatus, quaesitam ab Antonio Marheer.
17mo Matthaeus Juschiz, medicinae candidatus, supplicat, ut ad examen baccalaureatus admittatur, et per inclytae facultatis conclusum admissus est.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.617, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.617/charter>, accessed 2025-05-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success