useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.9.258
Signature: 1.9.258
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Dezember 1728
Sitzung vom 22. Dezember 1728  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1726-1730

    x

    [22. Dezember 1728]

    Congregatio prima habita 22. Decembris 1728 in aedibus P. et M. Dr. de Possinger praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Pock rectore, Garelli protomedico, Possinger et Lebzelter archiatris, Ritter, Habersack, Mannenbach, Pensa, Maderer, Carafffa, Albrecht, Freundt, Rauch, Bucamps, Myeting, Czeppl, Vogl, Scholz, Pfundtheller, Kramer, Kirchschlager, Fezer, Mazella, Kaschutnig, Wudich, Schick, Sichler.

    Facta propositione: Cur his in aedibus congregatio instituta sit, et cur illi ad eam (quae tamen plenaria reputatur) invitati non fuerint, qui resignatione nuperae sese# ipsimet a facultate mediante discessum segregarunt. Lectum fuit decretum (fol.77v) a venerabili consistorio submissum occasione dati ab aula per excelsum regimen ad universitatem decreti, ubi ad instantiam quorundam de facultate constantium impedire baccalaureatum supplicatt#o aulae exhibita est a quodam advocato. In hoc decreto requiritur: 1 o ##us D.Dr. medicorum et tempus praxeos, 2 do ut inquiratur an studium medicum sufficiat pro gradu doctorali, 3. quamdiu et qua sedulitate neobaccalaurei studuerint, 4. an unanimi calculo vel ex gratia sint admissi ad hunc gradum, 5. iniungitur moratorium gradus doctoralis et repetentium, 6. desiderat venerabile consistorium rescire 160 ad quae puncta respondendum esse unanimi calculo iudicatum est sequentibus: Ad 1 o describatur ordo membrorum ex notarij syllogi cum tempore ingressus in facultatem, ad 2. studium medicum 5 annorum, accedente diligentia et scientia DD. professorum et proria sedulitate ac capacitate discipuli sufficere pro medico initiante, ut cum tempore in bonum practicum evadat, si vero sermo sit de absoluto et perfecto practico medico, nec 5 nec 10 annos, immo nec vitam integram sufficere, teste coo.# vita brevis, ars longa #, ad 3. apponantur in fasciculo testimonia ab omnibus DD. professoribus his baccalaureis singillatim data, ad 4. quod unanimi calculo fuerint admissi, praeter Zrcher, ubi tres DD. examinatores severam correctionem urserunt, quae etiam data est, caeterum et hic et septem reliqui baccalaurei obveniente fors intra duos annos gradu doctorali, in disputatione inaugurali, et ab universis habendo examine rigoroso et suspensioni, imo plenariae cassationi obnoxij sunt. Ad 5. facultatem intimato nunc decreto exacte moratorium circa gradus et repetentes observaturam, uti semper omni submissione morem gessit, ad 6. vero circa tumultum in resignatione obortum, apponatur species facti publice praelecta et a tunc praesentibus authorisata, quod D. causidicus etiam praestitit. (fol.78r)

    Source Fulltext: unpublizierte Edition, Sonia Horn
    x
    Editions
    • unpublizierte Edition, Sonia Horn


    Notes
    160 Ursprnglich : quomodo nuper tumulto in resignatio ne facta fuerit . Dieser Satz ist dick gestrichen
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.