Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1726-1730
[2. Dezember 1728]
Die 2. Decembris occasione examinum habita congregatio privata praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Pock rectore, Tamen, Ruck, Freundt, Sylverio#, Vogl, Kramer.
1 o 2 chyrurgi Wenzeli et Trautweiler petunt sostrum 600 Fl. ob fistulam ani curatam in defuncto sartore Sebastianum Hirsch, ad compoem#, ubi vidua non nisi 100 Fl. vult dare, negotium non est compositum. (fol.76v)
Secutum dein examen obstetricalis adjutricis Mariae Annae Brunerin, quae didicit apud matrem Annam Mariam Zipserin. Examinatores erant P. M. Sp. et Exc. DD. Pock rector, Ruck, Freundt, Sylverius. Cum applausum admissa. Jura 3 fl.
Item Elisabetha Kalserin adiutrix apud Justinam Christin, quae eam praesentavit, uti superior. Examinatores erant P. Sp. et Exc. DD. Tamen, Freundt, Vogl et Kramer. Ob laudabiles responsiones admissa. Jura 3 fl.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.255, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.255/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success