Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[14. Juni 1725]
Congregatio publica 14 Junij [1725] praesentibus P. M. Sp. et Exc. DD. Lebzelter sen., Hulin, Suttner, Loigg, Zebriach, Ruck, Pock, Habersack, Mannabach, Widman, Pensa, Maderer, Wallich, caraffa, Mller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Deimb, Paminger, Braun, Bucamps, Sylverius, Weber, Dam, Bassand, Chrisman, Plöckner, Anderler, Salzgeber, Czeppl, Vogl, Scholz, Schwendiman, Frid, Pfundtheller, Kramer, Lebzelter jun., Hirneys. fol.50v
1. Missum fuit Decretum rursus a Venerabili Consistorio, ut intra 4 septimanas dentur 1000 floreni ante annum toties desiderati; conclusum: cum rationes nondum datae sint, non esse respondendum.
2do Hesterna die examinati duo baccalaureandi urgent promotionem, sed resolutionem nacti sunt, gradum hunc ob ipsorum malas responsiones ipsis conferri non posse, nisi se (sed absque novis expensis) per aliud examen capaciores reddiderint.
3tio Anna Catharina Reinholdin vidua Apothecaria Corneoburgi supplicat contra duos socios, qui quondam quid ipsam servierant et modo practicant, ubi unus nomine Johannes Matthes Corneoburgi practicat, cui per Decretum praxis ihibita fuit, alteri Ignatio Karscher (quem ablatarum medicinarum insimulat) Stockerovij eas meries divendendi# eae ablatae sunt, rogat ergo restitutionem, conclusum: quoad hoc punctum, ut apud Magistratum ibi agat.
4. Exc. D. Josephus Antonius de Mazzella Pragensis 7. Novembris 1724 in Collegio Salernitano promotus medicinae Doctor resolvit casum Exc. D. Hirneys qui erat morsus tarantulae, tam theoriae quam practice ad omnium satisfactionem proin admissus tetigit aph. 17 sect. 2dae, ubi cibus# praeter natiram plus #
5. Excell. D. Andeas Koller Silesius Baurovitschensis 16 Maij 1724 Romae promotus Med. Doctor resolvit casum Asthmati sicci datum ab Exc. D. Paminger, sat commode, tatigit dein aph. 32 sect.2. plenumque male habentes #. Jura fuerunt distributa.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.139, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.139/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success