Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[4. Jänner 1724]
Die 4ta Septembris [1724] Congregatio praesentibus P.M. Sp. et Exc. DD. Lebzelter, Habersack, Wallich, Mller, Freundt, Guarin, Focky, Deimbl, Paminger, Bucamps, Sylverius, Weber, Plöckner, Anderler, Czeppl, Vogl, Höltl, Scholz, Schwendiman.
1mo P. respe## et exc. DD. superintendentes Emericani, dant informationem, quod supplicanti medicinae studioso Johanni Josepho Glaser non possit conferri stipendium, cum nulla DD. Professorum testimonia addiucat, proin repulsam passus est, usque dum testimonia producat. In simili dant informationem pro nuper petente Maria Elisabetha Lacknerin, pedelli senis filia, et militantibus pro ea rationibus, cum apud M.D. Deimbl P.M. servierit per quinque annos, annuum 30 fl. stipendium eidem collatum est. Similiter respectu annae mariae Strlin, quae servivit apud Exc. D. Suttner, retulerunt, cum non adsit testimonium copulationis a D# Parocho, non posse eo usque conferri, proin # eo usque suspensa est. fol.41v
2do Gregorius Drolz, et Franciscus Jacobus Sirowsky, uti et Josephus Philippus Salomon medicinae studiosi supplicant pro stipendio Emericano, et remissi sunt parere.
3tio Venit a Venerabili Consistorio Collrgii phramaceutici contra typographum Schilgen porrecta supplica pro informatione, quae etiam in favorem collegii pharmaceutici mox data est.
4to Supplicat Maria Helena Rhlin pro examine obstetricali, licet, primo per duos annos fuerit in disciplina. Conclusum, cum memoralia fuerit factum ad universitatem, ut mutet memoriale et debitos annos expectet.
5to Nuper mulctatus balneator Johannes Isaack in leopoldina supplicat pro remissione mulctae 6 Imp., tulit negativam, et quidem ut intra triduum solvat, secus duplo eum mulctandum fore.
6to Barbara Mllerin inscripta adiutrix rogat, ut post mortem magistrae Pirckertin# possit ad aliam inscribi. Conclusum, si habeat magistram seniorem, fiat, secus provideat.
7mo Franciscus josephus frid et Johannes georgius Reisenstein medicinae studiosi conquerunt contra Exc. D. Rauch, quod eorum theses ipsis tam diu detineat, similiter in eadem materia Philippus Jacobus Weygand contra Exc. D. Guarin, cum vero Exc. D. Rauch abfuerit, conclusum: ut sine strepidu negotium componatur, videndum esse; exc. D. Guarin vero retulit, se jure merito facere, eum ipsius receptiones correxerit, et ipsum hinc inde diffamaverit, hinc conclusum, si convictus fuerit Weygand, exc. D. Guarin omnem satisfactionem esse exhibendum.
8vo Theresia Breitingerin pauper obstetrix Neostadiensis supplicat denuo, cum ad nuperas litteras compassus nihil respondeat Magistratus ibidem, velit ei Inclyta facultas dare recommemdatitias ad Excelsum regimen, et annuit facultas.
9no Venit denuo decretum a Venerabili Consistorio, ut demus scriptam resolutionem circa dandam pecuniam pro aedilibus domus Universitatis, conclusum, responsum esse dandum, quod in conformitate decreti Regiminis velimus contribuere, dumodo rationes, et mediantibus ijs restantem summam sciamus, id quod mox relatum est, uti habetur penes decretum in fasciculo actorum huius anni.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.108, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.108/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success