Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[10. November 1723]
Congregatio 10ma 10 Novembris [1723]
Praesentibus Exc: DD: Loigg, Zebriach, Ruck, Pock, Habersack, Pensa, Caraffa, Albrecht, Rauch, Guarin, Focky, Bucamps, Sylverius, Dam, Chrisman, Pl”ckner, Anderlehr, Czeppl, Vogl
1mo Anna Maria Prozin obstetrix accusat#, quod ancillam suam non inscriptam ad difficulter parta#rientes mittat, conclusum: eam esse citanda, et mulctandum, sed hactenus non comparuit
2do Anna Fuxin supplicat examinari pro obstetrice, sed ut non inscripta tulit negativam
3to Johanni Andeae Furlani ad relationem DD: Superintendentum collatum est stipendium emericanum 30 florenum
4to Comparuit D:D: Bernardus Schober, Vicarius in Leopoldina, et Regina Haschingerin obstetrix, ubi obstetrix argit#, quod praetndat duos patrinos in baptismo, quod D: Vicarium injuriosis verbis in ecclesia tractaverit et negotium in Facultate fuit compositum, ut illa in Facultate publice deprecetur, et ecclesia itidem Domino Parocho, et ut posthac omni impertinentia supersedeat, quod promisit et praestitit
5to Supplicat Wenceslaus Podivinsky Oppaviensis et Johannes Baptista Wudick uterque# Medicinae studiosis pro stipendio emericano. Decisum: pro parere
6to Supplicat Christianus Linse urinomantes ut agyrta examinari, promittens se velle a curis internis desistere, per majora conclusum est, sequens responsum esse dandum; si sua privilegia et decreta aulica authentice monstraverit, et super quid velit examinari, docuerit, secuturam ulteriorem resolutionem.
7mo Tandem Facultas consensit, sed sine consequentia, ut loco solita in resignatione tractationis, ob habitam diuturnam infirmitatem solum aerario solvam olim consuetos 75 florenos.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.70, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.70/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success