Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[8. Juni 1723]
Congregatio septima privata 8 Junij [1723]
Praesentibus Spect et Exc: DD: Ritter Praeside, Kremer, Habersack et Freundt
1mo Venerunt litterae compassus a Venerabili Consistorio Viennensi in cas## Evae Barbara Schwertnerin, contra Johannem Guilhelmum Schwertner maritum, quem actrix defert lue venerea laborasse, et etiamnum laborasse, proin irritum esse matrimonium, requirens Venerabile Consistorium judicium Facultatis, eam rogavit de oculari inspectione mariti, quae non solum habita sedinsuper balneator lazarthi nomine Rorer citatus et examinatus fuit circa curam mercurialem, ipsi aliquo abhinc tempore adhibitam, qui balneator asseruit, se ipsi inunitiones mercuriales adhibuisse, ob gravem dolorem arthriticum, in axilla sinistra, ceterum, se nec minimum stigma luis venerae inv#isse, uti et in oculari inspectione, nec minimum stigma deprehensum fuit, id quod Archpli# consistorio relatum est
2do Simili in maa# delatus ob periculum contagij venerei a consorte D: Johannes Gerhardus Goffinet, remissus quoque est a venerabili archpli# Consistorio ad Facultatem pro oculari inspectione habneda, et inventus est omnis# luis venerae, imo signorum praegressae luis expers, et optime organizatus quod pariter per D: Causidicium Vernerabili Consistorio relatum est [fol.454v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.67, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.67/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success