Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[1. April 1724]
Congregatio 9na habita 1. Aprilis [1724]
Praesentibus P: M: Sp: et Exc: DD: Fack, garelli j: Lebzelter, Faber, Ritter, Hulin s.: Suttner, Loigg, Zebriach, Ruck, Habersack, Mannabach, Widman, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, Caraffa, Albrecht, mller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Hulin j: Deimbl, Paminger, Braun, Bucamps, Sylverius, Weber, Dam, Angerer, Bassand, Chrisman, Pl”ckner, Czeppl, Vogl, H”ltl.
1: Jacobus Hueber balneator pro Novo Lerchenfeld susceptus a reverendissimo Praeposito Claustroneoburgensi sollicitat examen, sed cum balneatores civici Seniores licet citati, non comparuerint, Conclusum. illos in proximum sub 6 aureorum poena esse citandos, et si velint ultro esse refractarij quoad praesentationem, ijs etiam absentibus examen esse faciendum.
2: Ad nuperam instantiam Exc. D. Johannis Antonij Francisci Deimbl, collega nostri physici in Leopoldina, omnes ibi degentes examinati chyrurgi, balneatores et obstetrices citati fuerunt, quibus de praxi perperam exercita accusatis, sed omnia negantibus articuli suarum juramentorum de non practicando perlecti sunt, et serio omnis praxis medica inhibita fuit.
3: Casoar Bon Faber lignarius accusat balneatorem Tobiam Weber ad S: Udalicum, quod pro secanda vena in se suscipienda submiserit iuvenem suum discipulum, qui loco ventendinem incidit, ex quo iam 7 septimanis ab lubores ineptus redditus, petit 100imperalium satisfactionem, cum vero citatus balneator emanserit, conclusum : eum ad proximum sub 6 imperalium poena esse citandum.
4: Tres Exc: DD: Censores facultatis referunt, quod ex Sorbaith - et Bttneriana fundatione iam a 20 annis, ex emericana vero a 7 annis nullae rationes redditae sint, et quod nondum constet, quid cica Stumpfianam fundationem Exc: DD: Rauch et Pensa [fol.462r] ut Commissarij effecerint? conclusum. prioribus esse decreta expedienda, ut intra spatium mensis dent rationes, posterioribus vero, ut proime dent scriptam relatinem
5: Exc: D: Philippus Jacobus Schwendiman Helvetus Soloduranus Ronae 20 Decembris 1717 promotus Medicinae Doctor supplicans pro repetitione resolvit casum variolarum Spect: D: Ritter, valde bene, hinc admissus tetigit Aphorismum Hypp. 25tum Sect:2dum arstivos morbos #
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.104, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.104/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success