useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.637
Signature: 1.7.637
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. August 1711
Sitzung vom 29. August 1711  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [29. August 1711] XI. congregatio 29. Augusti. Deliberatum est, ratione doni subsidiarii pro itinere Caroli regis Hispaniarum et conclusum, ut 1000 flor. mutuo accipiantur tandem solvendi ex juribus examinum, visitationum et repetitionum, junioribus vero hoc conclusum tanquam sibi minus favorabile non nihil reprobantibus, eo quod in contribuendo pares essent practicis et media possidentibus, tandem in decisione limitavi, ut scilicet sola jura repetentium non vero examinum et visitationum applicentur, quod etiam approbatum.

    Propositum est, an non propter enormem medicastrorum copiam regimini demonstrandum, qualia exinde damna et incommoda hactenus publico evenerint, verum cum saepius id sine solatio factum sit, imo denominationem horum hominum semper praetendat, ubi cum magno temporis dispendio dom. delegati, deinde in eodem regimine tanquam partes comparere debeant, expectandum esse donec privilegia nostra confirmentur. Citatus chirurgus Ekstain, qui a dom. archiatris quidem examinatus sed non omnino approbatus matri suae viduae in tonstrina praeest, cum autem hoc contra privilegia nostra et chirurgica sit, ipsi injunctum, ut si tonstrinae praeesse velit examen subeat, quod etiam se facturum promisit. [fol. 242r]

    Accusatus est nebulo quidam medicaster omnino praesumptuosus satis superque admonitus mediastinus vulgo Hausknecht in fundatione Billiottica, quod praeter diu continuatam praxin medicam et chirurgicam foeminae cuidam salivationem applicuisset, quae repentine mortua, qui ante citationem ipse mihi se sistebat diversis mendaciis praeoccupando, tandem citatus comparuit, examinando eum deprehensum est non quidem medicinam datam sed malum patientis regimen mortis causam fuisse, casu proinde non directe criminaliter existente tanquam invalidus et praesumptuosus medicaster licet doctus (cum philosophia absoluta per tempus theologiae speculativae studuerit) per rumorum milites ad carceres academicos detrusus, per octiduum ibi haesit, urgente vero uxore cum prolibus, intercedentibus diversis religiosis et saecularibus ipso quoque rectore ac aliquibus consistorialibus ad me vocatus in praesentia dom. Leonardi Bauern, et dom. Peuer, juris et. phil. decanorum praestita sponsione de praxi utraque intermittenda acri exprobratione a me dimissus est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.