Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[27. Juli 1711] IX. congregatio 27. Julil. Praelectus fuit ordo et statutum pro obstetricibus et approbatus, qui quidem pro ratificatione regimini debuisset exhiberi sed cum solummodo includat res medicas, ob multas alias rationes tandem intermissum fuit, postquam aliquibus et praesertim praesidi consilii sanitatis in particulari monstrassem, a quibus omnino approbatum.
In priori congregatione adductae adjutrices septem citantur, quibus proponitur cum earum aliquae statuto neofacto congruum annorum numerum non absolvissent licet se jactent a decanis aut ad 2 et 3 annos inscriptas esse, eas quidem facultatem tali pacto ad examen admittere velle 1mo ut rigorosissime examinentur, 2do si non subsistant, jura perdant, 3tio nullam imposterum spem habeant examen subeundi 4to omni modo a praxi arceantur, 5to si deprehendantur puniantur etiam carceribus.
His propositis attonitae haerentes resolutionem sese daturas post aliquot dies discessere sed post octiduum omnes reversae ad superiores conditiones examini se submiserunt.
Leopoldus Holzgrueber balneator in Spittlberg [fol. 241r] accusat Michaelem Mezler pariter ibidem balneatorem ratione extrusionis suae ex cura, quam cum vulnerato quodam inchoaverat, re omnino dubia bene trutinata inventum Mezler amphibologum, mira linguae dexteritate casum iniquam celare, qua amphibologia detecta inter ambos transactio facta, Mezler vero cum exprobratione, quod coram facultate tam dolose egerit, mulcta pecuniaria plexus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.635, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.635/charter>, accessed 2025-05-04+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success