useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.632
Signature: 1.7.632
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Mai 1711
Sitzung vom 27. Mai 1711  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [27. Mai 1711] Congregatio privata 27. Maii. Incipiebatur tractari negotium ratione medicastrorum an vi an vero suaviori modo instituendum esset, considerando vero a longo tempore per violentiam non solum nihil effectum sed potius crabrones irritatos fuisse, imo assistentiam brachii saecularis nobis omnino disputari absque hoc vero vanae sine viribus irae forent, ad haec defuncto caesare privilegia nostra remorationem in confirmatione aut plane mutilationem pati possent praesertim cum (ut a saeculo acta monstrant) vix unquam in possessione quieta fuerimus, conclusum est, ut tantisper a violentia nos contineamus non obstante, quod me ad exequendum paratissimum obtulerim, in rei veritate autem tantam in molem excrevere hujus farinae homines [fol. 238v] utriusque sexus instar zizaneae, ut Herculeo pene labore opus esset in extirpanda hac hydra, quare superiori conclusioni inhaerendum esse pro hoc anno et donec privilegia confirmata essent, statutum est: chirurgos, pharmacopoeos ac balneatores monendos esse, ne in perficiendis formulis a talibus medicastris, ut et extrafacultistis praescriptis tam faciles essent et a praxi omnino medica desisterent, quod et in particulari et visitationibus uti etiam per decretum factum est.

    Citantur juniores obstetrices et examinantur ratione inscriptionis adjutricum, quarum paucae deprehensae fuerunt habentes discipulas, quibus acriter et sub poena interdictum, ne discipulas citra specialem licentiam facultatis suscipiant.

    Praesentatur a cardinale duce de Sachsenzeys37 examinandus chirurgus Otto Ferdinandus Zencker et admissus est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    37 Christian August von Sachsen-Zeitz, Primas von Ungarn.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.