useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.628
Signature: 1.7.628
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. März 1711
Sitzung vom 9. März 1711  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [9. März 1711] III. congregatio 9. Martii. Feste in partibus Hungariae adhuc dum saeviente pariter hic morbi quidam satis maligni et subdoli cum exanthematibus grassari coeperunt, qui vel eo raetum majorem incusserunt, quo aequinoctio vernali propinquiores pestisque in vicinia hinc inde serpat, quare motu proprio ad morbum hunc examinandum, quibusque remediis et methodo tractandus esset, consilium facultatis institui, in quo vix non concordibus votis decisum, morbum hunc licet variis symptomatibus stipatum et aggredientem esse febrem malignam tum contagiose tum sporadice grassantem. In cura observatum, phlebotomias praesertim tardius adhibitas parum aut nihil profuisse, multo minus purgantia, emetica vero ab initio et cum ingurgitationis suspicione magis proficua prae omnibus tamen alexipharmaca diascordiata singularitur profuisse, praesertim si sub initium morbi repetitis vicibus et in augmento fuerint exhibita, in statu vero lenioribus absorbentibus et confortantibus insistendo vesicatoria pariter 4. 5. 6. die in corporibus succulentis applicata salutaria sunt experta, secus autem circa 8. et 9. et in corporibus siccioribus.

    Cum quartus decanatus mei jam mensis esset neque ladulam haberem, sine hac autem, utpote instrumentis provisa decano quidquam beni praestare vix esset possibile, praeprimis deficientibus per aliquot annos actis et rationibus [fol. 237r] exdecanorum, proposui an non per commissarios et repetenda ladula et acta deficientia, quod omnino approbatum.

    Nicolaus Riedl susceptus balneator in Fischa solicitat examen, qui, cum habuerit omnia requisita, fuit admissus ut et Matthias Görzlehner herniotomus et lithotomus, ambo catholicae religionis.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.