Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[22. November 1710] XII. congregatio 22. Novembris. Accepit sessionem D. Wallich ante Caraffa.
Qui proposuit facultati, quod commissarius pestis, qui ibi existit, ubi ille expositus est loimicus, ibidem cadaver effodere jussit, alicujus jam ante tres dies defuncti, eo quod dubium fuerit, num peste aut alio morbo extinctus fuisset eumque vi coegerit praesentem esse contra omnem protestationem et remonstrationem, adeoque petit, ut facultas eidem assistat et apud consilium sanitatis impetret, ut tales commissarii nullum jus habeant in medicos in rebus ad sanitatem immediate pertinentibus, nam ex simili inconvenienti actione multa mala in damnum boni publici evenirent. [fol. 231v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.621, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.621/charter>, accessed 2025-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success