Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[29. November 1709] Die 29. Novembris examinatur Elias Fischer balneator in Männersdorff. Licet jam apud ladulam Ödenburgensem examinatus, tamen authoritatis gratia a nostra facultate examinari voluit, ut etiam aliquando in Austria practicare posset. [fol. 226r]
Eodem tempore ob tempus urgens etiam examinatus fuit Andreas Grueber balneator in Neusidl in Hungaria. Examinatores fuerunt iidem qui ante et quidem ob gravem causam, quia balneatores Posonienses hoc examen omni modo impedire conabantur et nostri balneatores cum ipsis colludebant, neque nobiscum examinare volebant. Nos interim pro utili consequentia nostram jurisdictionem dilatare conati sumus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.603, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.603/charter>, accessed 2025-06-21+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success