Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[30. Oktober 1698] VII. congregatio 30. Octobris propter decretum a consistorio concernens inhibitionem factam [fol. 148r] a D. Stumpff, ne ulterius pergeretur examinibus doctorandorum, eo quod productae fuerint litterae calumniosae sub nomine ipsorum ab aliquo ex nostris collegis contra eundem D. Stumpff, quasi illi scripsissent. Cum tamen suspicio longe aliter per nostram facultatem cucurrit, interim tamen debuerunt innocentes luere, quod hi fecissent in sui damnum fecissent. Deus ipsi parcat qui scripsit et qui tulit quia nobis prius revidendas non monstravit.
Eodem die citati sunt chirurgi civici, qui in conspectu totius nostri collegii non tantum contra mandatum augustissimi nostri sed etiam contra nostra antiquissima privilegia et ipsorum propria privilegia examinarant aliquem chirurgum famulum Nicolspurgensem Balkoffskhi, qui non tantum non negarunt sed audacter in faciem dixerunt, quod adhuc ulterius pergent rebelles, eo quod non admittamus eos ad examina, cum tamen a quo stat collegium ipsorum nunquam ulli interfuerint, sed sicuti habetur in nostris actis ipsi resignarunt. Fuit ipsis dictata multa 100 imper. sed riserunt nos obstinati, cum jam collusionem haberent cum consule civico Tepser qui nos contra jussum etiam regiminis mandatum brachium et assistentiam magistri rumorum negavit sed ut ab illo peteremus voluit. [fol. 148v]
Cum dom. pro suprema laurea candidati a consistorio fuissent citati propter litteras famosas contra D. Stumpff injuriose productas nihilque in ipsis fuerit inventum suspicionis imo corporale juramentum pro sua justificatione deposuerint, consistorium ipsos absolvit et ut in suo opere examinis pergerent, jussit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.375, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.375/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success