Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[7. April 1698] II. congregatio 7. Aprilis. Fuerunt propositae litterae compassus, quae venerunt Praga propter Danielem Fokhi, qui ibidem emit pharmocopoeam. Hic jam erat examinatus tanquam provisor in hospitali civium. In quibus litteris continebatur quod velit collegium medicum ibi sine ullo brevio (sic) examine suscipere, si et nostrum collegium hic reciproce data occasione idem ergo suos praestare velit, si idem casus se offerret sine examinibus et juribus nimirum. Responsum, quod si idem examinandi modus in collegio Pragensi observetur, qui apud nos, omnino facere velimus. [fol. 142v]
Obstetrix Catharina Hökhnerin, quae fuerat anni unius spatio ad hospitale civicum remissa, ut ibidem se exerceret, ad examen admissa est.
Med. stud. Suttner supplicat pro stipendio Byttneriano et obtinuit.
Supplicarunt bacc. Vogel, Kraus, Seinicher, Luz et Faber, cum jam annus erat elapsus disputandi pro licentia et fuit ipsis gratificatum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.360, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.360/charter>, accessed 2025-08-23+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success