Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[7. Jänner 1692] I. congregatio 7. Januarii 1692. Decretum a regimine 27. Decembris transmissum praelegi, quatenus a celso collegio sanitatis communicata plenaria informatione moderni status contagiosoram morborum, facultas proprio etiamnum assensu loimiatri Viennensis D. Huberti von der Heiden methodum curandi, ut legitimam examinando ordinata per recipe ad xenodochium civile absque mora inquireret, quod praestiti extracta idaea omnium medicamentorum tam alexipharmacorum. quam cordialium et pro bubonibus pestilentialibus atque actualibus authracibus (prout tunc temporis ipse vidi) therapia sane exquisita inventa facultas conclusit, legitimam methodum curandi esse administratam eademque approbata regimini satisfeci. Contagium hoc in Octobri in suburbio Leopoldensi incipiens hinc inde serpens in et extra muros Viennenses ad 50 hominum e vita sustulit, ingruente tandem frigido solstitio hyemali remisit nec non scholae archilycei nostri in festo S. Sebastiani epidemiae patroni Dei gratia aperte refloruere.
Idem loimiater urbicus supplicavit pro limitatione et relaxatione suae contumaciae medicae vigore pragmaticae sanitatis anno 1679, fol. 16, § 10 et praecedenti. Responsum hanc petere opportere a majoribus instantiis.
Johannes Stephanus Zanutti Italus Salcano-Goritiensis phil. et med. dr. Patavii al' domo promotus petiit pro actu repetitionis: Sorte accepit aphor. 13 sect I.
Andreas Bernhardus Panenka Moravus Brunensis phil. mag. et med. stud. suam disputationem publicam Pragensem de spiritibus facultati praesentans supplicat pro ratificatione ac valore ejusdem pro exercitiis simulque gratiam in materia assignanda disputandi pro prima laurea expetit. Assignavi materiam de calculis microcosmi speciatim in renibus et vesica, quam nervose propugnavit die 8. Martii.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.222, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.222/charter>, accessed 2025-06-17+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success