Current repository:
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[26. September 1690] Die 26. Septembris dom. Joannes Baptista Mair universitatis cancellarius senatum academicum per pedellum in domum universitatis ad consistorium invitavit, ubi de eligendo novo rectore deliberandum erat, ne universitas acephala diu permaneret. Contra hanc consistorii convocationem a dom. cancellario factam nomine facultatis theologicae protestatus est dom. Benedictus Eberl ad S. Stephanum canonicus ejusdemque facultatis [fol. 84v] vicedecanus, qui defuncto rectore jus consistorium et universitatem convocandi decano facultatis suae, utpote inter reliquas primae competere asserebant et pro assertionis suae confirmatione unum et alterum exemplum ex protocollo suo aferebat, quod nimirum anno 1675 postquam mortuus est dom. rector D. Michael Bechtoldt j. u. dr. et anno 1683 defuncto in rectoratus munere dom. Laurentio Grüner theol. dr. etc., decanus facultatis theologicae programmate affixo convocaverit consistorium adeoque sese esse in possessorio. Cui responsum fuit, quod etiam tunc temporis anno 1675 propria authoritate arrogatum illud jus decano facultatis theologicae fuerit denegatum, ac propterea programa, quod affixerat, ipsemet dom. superintendens caesareus dom. D. Frey regiminis consiliarius laceraverit et quod quidem dom. aulae caesareae cancellarius authoritate propria litem pro ista vice amicabilter composuerit, hoc tamen consistorio et reliquis facultatibus propterea minime praejudicare, cum mandatum absolutum aut decretum caesareum monstrari non possit, quod jus illud convocandi consistorium facultati theologicae imposterum fuerit adjudicatum. Quod vero anno 1683 hoc ipsi permissum fuerit, id evenisse aut per inadvertentiam aut potius per conniventiam, quod propter imperatoris absentiam et urbem hanc ab exercitu Turcico arctissimo obsessam in tam truculento armorum strepitu omnia quasi jura siluerint. Secundo, quod non sit major ratio, cur facultas theologica hanc authoritatem sibi attribuere velit et non etiam reliquae aut omnes simul cum licet haec facultas sit omnium prima, propterea tamen nullam in caeteras facultates habeat jurisdictionem neque ad ipsius mandatum in negotiis academicis consistorium aut universitas ullo modo teneatur comparere aut obedire.
Tertio, quod rationi et juri plane congruum videatur, ut de mortuo universitatis rectore authoritas et honor iste convocandi consistorium derivetur in ejusdem dom. cancellarium, utpote inter proceres academicos post rectorem primum, ut qui in consistorio a rectore primam sessionem habet et votum primum ac simul ultimum decisivum, quod non habet decanus facultatis theologicae. Post longam disceptationem conclusum tandem fuit, ut haec consistorii convocatio maneat in suo vigore et sit legitima, reservato tamen partium litigantium jure et annotata facultatis theologicae protestatione remque hanc deferendam esse ad imperatorem et ab ipso expectandam decisionem. [fol. 85r]
Interea eodem die decanus facultatis juridicae in absentia syndici universitatis per programma nomine senatus academici affixum universitatem in auditorium academicum ad electionem novi rectoris invitavit, ubi 4 nationum dom. procuratores conclave ingressi ex facultate artistica in rectorem elegerunt dom. Ferdinandum Noldaeum phil. dr. et canonicum regularem ad S. Dorotheam ejusdemque loci decanum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.197, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.197/charter>, accessed 2025-08-25+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success