useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.172
Signature: 1.7.172
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
18. Dezember 1688
Sitzung vom 18. Dezember 1688  

orig.

Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [18. Dezember 1688] I. congregatio 18. Decembris ex mandato regiminis concernente factam et impressam medicamentorum tam simplicium quam compositorum taxam.10 Comparuerunt citati omnes pharmacopoei Viennenses monitique omnes ut juxta taxam pretium medicamentorum imposterum exigant, sicque mulctam transgressoribus imponendam evitare studeant. Cui mandato pharmacopoei se quidem parituros promiserunt, rogantes tamen, quatenus facultas hanc taxam typis recenter impressam, plurimisque in locis erroneam, diversamque ab ea, quam facultas composuit, corrigere et ad eam formam, qua regimini a facultate fuit praesentata reducere studeat.

    Joannes Baptista Potesta linguarum orientalium professor rogavit, quatenus sibi in auditorio medico lectiones suos publicas profiteri imposterum liceret. Verum quia plurima doctorum pars ob varias rationes ejusdem petitioni consentire noluit, repulsam passus est.

    Chirurgi civitatis rogarunt, ut juvenum suorum chirurgorum examinibus per duos suos seniores more pharmacopoeorum adesse permitteretur, docentes id ipsum vigore sui privilegii caesarei sibi competere. In quam petitionem, quod ipsimet chirurgi jure suo, si quod ex privilegio habuissent uti longo tempore neglexerint, nunc autem novitatem aliquam non necessariam praetenderent, facultas non consensit.

    Anna Catharina Sterzerin obstetrix Peterstorff accusat duos mulieres in eodem pago, obstetricum munere propria authoritate fungentes et aliam insuper in Rodaun rogatque, ut ab ista professione arcerentur. Responsum, curae nobis imposterum fore, ut omnes tales illegitime professionem exercentes vel abigantur vel ad legitimum examen trahantur.

    Accusant dentium medicastri Viennae stabiles et a nobis approbati aliam foeminam Leopoldopoli morantem et varia medicamenta publice vendentem. Quibus similiter responsum ut supradictae obstetrici.

    Ultimo advocatus noster D. Ozenassek specifiationem non tam laborum suorum, quam etiam expensarum suarum exhibuit. Consensum, ut expositas suas pecunias recipiat, in mercedem 12 imper. accipiat ab antecessore meo ipsi persolvendos. [fol. 75v]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    10 Der Titel lautet: Der Römisch Kayserlichen auch zu Hungern und Böhaimb Königlichen Mayestätt etc. Leopoldi etc. Newe Apothecker-Ordnung der Stadt Wienn, gedruckt zu Wien in Österreich bei Voigt, gemeiner Statt bestellten Buchdrucker Anno 1688. Da die Ausgabe fehlerhaft war, wurde 1692 eine Neuauflage veranstaltet.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.